30:223 223 HOMILIA LXIII. 22e stipites staremus. Sed quum extrema quibus urgemur pericula novimus et sentimus, et illis excitati ad Deum confugimus, tum satis amplam materiam habemus consolationis, qua cunctis tentationibus resistamus. Caeterum si Dei bonitatem in parte aliqua sumus experti, et in alia speremus non defuturam : ac persuasi simus Deum qui ex illo periculo nos eripuit ex hoc etiam erepturum. Nam summum imperium Deus obtinet in omnes res creatas: ac proinde potestatem nobis adversus quaecunque metum intulerint auxilium ferendi: quam sine dubio a nobis invocatum exseret: modo ut patrem et servatorem ipsum agnoscamus et precemur: quandoquidem certissimum est ipsum suorum filiorum utilitatem tantum et commodum quaerere. Quamobrem licet Dei egregiam erga nos voluntatem non simus experti omnibus modis, sufficiat nobis certoque persuasi simus, nos si a dextris eius auxilium sensimus, etiam a sinistris sensuros, et ex omnibus periculis tam terrenis quam aereis ereptum iri. Sequitur deinceps: Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam aeream super caput eius, et vestivit eum lorica. Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam, coepit tentare si ar¡í motus posset incedere: non enim habebat consuetudinem : dixitque David ad Saul: Non possum sic incedere, quia usum non babeo, et deposuit ea. Et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus, et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente: et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit: et processit adversus Philistaeum. Hic in primis quaeritur, quomodo Saulis arma Davidi aptata sint, quandoquidem Saul erat, sicut huius historiae initio dictum est, ingentis staturae: David autem adhuc iuvenis longe minoris. Nulla itaque convenientia duorum istorum corporum. Sed quid impedit quominus arma temporum illorum rudia et crassiora convenire potuerint minoris staturae quidem homini, sed tamen non minus forti et robusto ? David itaque licet statura minor Saule, ferre tamen eius galeam et reliquam armaturam potuit. Nihilominus tamen David omnem illam armaturam tanquam inutilem, et quae impedimento potius esset, abiecit: et tanquam rusticus cum baculo, funda et lapidibus adversus immanem illum gigantem progressus est. Sane non est dubium quin Dei spiritus illum impulerit, et omnibus illis armis exui voluerit, ne victoria fortitudini hominum tribueretur, sed unius Dei opus agnosceretur, quemadmodum pluribus infra dicturi sumus. David itaque Saulis armis abiectis, baculo suo pastorali, funda et lapidibus contentus in certamen progreditur. Hic vero si quis allegorias quaesiverit, et subtiliorem expositionem, puta quinque illos lapillos significare quinque libros Mosis, id est legem. Et Davidem sola fide fuisse armatum. Et positos lapillos in