49:222 potius humilitatis praeberet materiam. Nam exsectio Iudaeorum si ob incredulitatem facta est, gentium vero insitio per fidem: quid restat, nisi ut Dei gratiam recognoscendo inde ad modestiam ac submissionem formentur? Siquidem istud ex fidei natura consequitur et proprium illi inest, ut deiectionem nostri generet ac timorem. Sed timorem intellige qui cum fidei securitate minime pugnet: non enim vult Paulus ut vacillet fides nostra, aut aliqua dubitatione1) alternet: tantum abest ut consternari nos aut trepidare velit. Qualis ergo erit timor iste? nimirum ut in duarum rerum consideratione versari nos iubet Dominus, ita duplicem inde affectum generari necesse est. Vult enim miseram naturae nostrae conditionem a nobis perpetuo reputari: illa nihil quam horrorem, taedium, anxietatem, desperationem parere potest: atque ita sane expedit prosterni nos penitus ac conteri, quo tandem ad ipsum ingemiscamus. Caeterum nihil obest horror ille a nostri recognitione conceptus, quin animi nostri eius bonitate freti placide resideant: nihil obstat taedium illud quominus plena in ipso consolatione fruamur: nihil illa anxietas, nihil desperatio, quin solida et laetitia et spe apud ipsum potiamur. Itaque hunc de quo loquitur timorem non nisi fastuoso contemptui tanquam antidotum opponit: quia, ut quisque sibi plus aequo arrogat, nimis securus est et tandem contra alios insolescit: ergo eatenus timendum est^ ne cor nostrum superbia inflatum se attollat. Sed videtur salutis dubitationem iniicere, dum cavendum admonet ne illis quoque non parcatur. Respondeo, quum haec exhortatio ad carnem domandam pertineat, quae semper etiam in filiis Dei insolescit, fidei certitudini nihil derogare. Praecipue vero notandum ac memoria repetendum est quod nuper dixi, Pauli sermonem non tam ad singulos homines, quam ad totum gentium corpus dirigi: in quo multi esse poterant frustra inflati, fidem profitentes magis quam habentes. Horum causa Paulus excisionem gentibus non abs re minatur: ut postea iterum videbimus. 21. Si enim naturalibus. Validissima ratio ad omnem praefidentiam retundendam. Nunquam enim Iudaeorum reiectio venire in memoriam debet, quin nos horrore percellat et concutiat. Quid enim illos perdidit, nisi quod ex supina securitate eius quam adepti erant dignitatis contemptum divini iudicii induerunt? Illis non parcitum est, quum essent rami naturales: quid ergo fiet nobis silvestribus et extraneis, si ultra modum insolescamus? Verum haec cogitatio, ut ad diffidentiam nostri nos comparat, ita facit ut fortius Dei bonitati ac tenacius adhaereamus. Atque hinc certius iterum patet, sermonem communiter ad corpus gentium dirigi, quia in l) consternetur. 17*