47:222 stuporem, quae inanem tantum signorum umbram abolita substantia retinebat. Caeterum mirifica Christi bonitas in eo refulget, quod ultro ad caecum medicus accedit nec eius preces in ope ferenda exspectat. Et sane quum natura ab eo aversi simus, nisi occurrat priusquam vocetur, suaque misericordia in lucis et vitae oblivione demersos praeveniat, actum de nobis est. 8. Vicini itaque et qui viderunt. Non vicinis tantum notus erat caecus, sed passim etiam totius urbis incolis, quod mendicus sedere ad portam templi solebat: tales autem vulgi oculos magis in se convertunt. Haec notitia hominis ad plures miraculi famam vulgavit. Caeterum, ut ingeniosa est impietas in obscurandis Dei operibus, multi putarunt non eundem esse hominem, quia in eo nova Dei virtus conspicua erat: ita quo splendidior est operum Dei maiestas, minus fidei apud homines inveniunt. Sed illorum dubitatio ad comprobandum miraculum valuit, quia hinc factum est ut suo praeconio caecus Christi gratiam magis celebraret. Proinde omnes istas circumstantias non frustra colligit evangelista, ex quibus miraculi veritas clarius enituit. l l . Postquam vero abii, et lavi. Tam felix obedientiae successus nos admonet, ut superatis omnibus obstaculis strenue pergamus quocunque Dominus vocat, nec vero dubitemus prospere cessurum quidquid eius ductu et auspiciis fuerimus aggressi. 13. Adducunt eum, qui aliquando caecus fuerat, ad Pharisaeos. 14. Erat autem sabbatum, quum lutum fecerat Iesus et aperuerat eius oculos. 15. Rursum ergo interrogarunt eum etiam Pharisaei, quomodo visum recepisset. Ipse autem dixit eis: Lutum imposuit super oculos meos et lavi et video. 16. Dixerunt ergo ex Pharisaeis quidam: Hic homo non est a Deo, quia sabbatum non servat. Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? et dissidium erat inter ipsos. 17. Dicunt ei qui caecus aliquando fuerat: Tu quid dicis de eo, quod aperuit oculos tuos? Ille vero dixit: Propheta est. 13. Adducunt eum qui ete. Narratio quae iam sequetur ostendit, adeo non proficere impios in Dei operibus, ut quo magis urgentur eorum potentia virus intus conceptum egerant. Mollire certe vel lapideas mentes debuerat visus caeco redditus, saltem Pharisaei rei novitate et magnitudine perculsi tantisper debebant haesitare, dum inquirerent an divinum esset opus. Sed eo vecordiae illos praecipites impellit Christi odium, ut quod audiunt ab ipso factum esse protinus damnent. Pharisaeos evangelista nominat, non quod aliae sectae Christo propitiae essent, sed quia haec ad tuendum praesentem statum reliquis erat auimosior. Semper hypocrisis crudelia est et superba. Quum ergo falsa