20:222 de nuict en grande haste, combien que ie ne veuille par cela excuser mon ignorance. A tant, monsieur et treshonnore pere, feray fin apres m'estre treshumblement recommande a vostre bonne grace et a. celle de mes treshonnores et magnifiques seigneurs et a celle de mes treschers freres et compagnons, et prie Dieu de vous confirmer tous et conduyre par son sainct esprit. De Pau ce 25. de decembre 1563. Vostre treshumble frere et serviteur Iehan Reymond Merlin. 4062. BULLINGERUS CALVINO. Literas ex Polonia missas cum eo communicat. Certiora ex Gallia habere cupit. (Ex autographo Arch. Turic. Plut VI. Vol. 129, olim Scrin. B. Epp. Tom. 30, fol. 459. . Simler. Vol. 108.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fido pastori domino meo venerando et fratri carissimo. Genff. Dominus Iesus servet te, domine colendissime et frater carissime, largiaturque annum felicissimum, ut sanus et valens servias Domino Iesu et ecclesiae eius. Non frustra suspicatus es quosdam in Polonia aliquid alere monstri. Mitto enim hic tuae pietati literasl) quas vides, et oro, ut quam primum fieri potest, easdem remittas, una cum tuo iudicio. Arbitror pares scriptas esse Bernam et Basileam. Unde suspicor non dissimiles ad vos quoque missas esse. Bernam et Basileam destinatas vidi. Quia tamen vestras non vidi, ne quid ignorares nostras misi. Et te quantum possum oro, ne sine tuo iudicio eas remittas. Diu fuit apud nos rumor, 2) pugnatum esse ad Lutetiam, et vicisse nostros. Quia tamen certa non scribuntur, quibus rumor ille confirmetur, non sine moerore addubitare incipimus. Te oro, mi domine et frater, ut per lonvillaeum nostrum significes certa de rebus Galliae. Scio alioqui negotiis oppressum esse. Sed inserviet nobis ea in re et tibi 4062.1) ex Polonia adv e et as. 2) falsus.