9:221 221 AD WESTPHALUM. 222 potentiae eius praecones, quieun.que ex immensa Dei potentia carnis immensitatem in Christo probare contendunt. Una hic solutio restabit Magdeburgensibus, Dei voluntatem perspicuam esse ex Christi verbis: Hoc [pag. 236] est corpus meum. Quod forte audiri posset, usu prophetiae donoque interpretationis prorsus sublato: quae unica eorum victoria est. Vicesimum nonum argumentum est: Christus in coelum ascendens, relicto hoc mundo, non potest esse ubique: Christus in coelum ascendit: ergo non est in terra corporaliter. Respondent, maiorem de puris creaturis valere. Ergone de pura creatura dicebat angelus: Surrexit, non est hic? An de pura creatura recessus intelligitur apud Marcum ? Et quod Petrus praedicat, oportere Christum coelo comprehendi usque ad ultimum diem? Utinam potius in elementis haesissent isti homines, quam ex malis dialecticis facti essent pessimi theologi! Respondent postea ad minorem, visibili Christi ad coelos ascensu non tolli invisibilem praesentiam, quia de utroque exstant manifesta scripturae testimonia. Quid de locali corporis [pag. 237] absentia testetur Deus, per angelum audio: Surrexit, non est hic. Nisi dialecticam meliorem angelica didicerint, procedet argumentum a positione unius loci ad negationem alterius. Eadem est in verbis Petri ratio, oportere coelo comprehendi. Illic de visibili forma non disserit Petrus: et tamen domicilium Christo in coelis assignat, quo affirmat ipsum comprehendi. Si nulla esset dimensio, ubi comprehensio? Tenemus ergo, quia comprehensibile est Christi corpus, non esse immensum. An a Petro quoque dicent turpiter corruptam fuisse pietatis doctrinam? Videntur tamen sibi optimum effugium excogitasse, dum visibilem Christi ascensum conferunt cum visibili spiritus exhibitione. Spiritus, inquiunt, sub linguis igneis apparuit, qui tamen invisibilis ubique erat. Ergo visibilis Christi ascensio non tollit invisibilem eius praesentiam. Perinde ac si dicerent: Deus specie visibili in tabernaculo, [pag. 238] et aliis locis apparuit, qui tamen invisibilis ubique erat. Ergo visibilis mundi forma iam obstat, quominus invisibilis sit mundus. Excipient, non esse idem de mundo pronunciatum, quod de carne Christi. Ego vero tantum de comparatione loquor, quae sine refutatione liquescit. Neque enim novum est, ut Deus qui invisibilis est natura, species quas visum est induat, quoties hoc modo se vult manifestare hominibus. Haec praeter naturam manifestatio nihil mutat de natura Dei. Similitudo quomodo in Christum quadrabit? Imo statim occurret manifesta repugnantia. Christi enim corpus, ut natura erat visibile, receptum fuit in coelos, videntibus apostolis. Iam volunt Magdeburgenses contra naturam substitisse invisibile in terra. Hoc nunc probent sublata illa, quae nihil eos iuvat, similitudine: Christum