8:221 221 PROCES DE BOLSEC. 222 Excipiunt ministri: Si in hoc tantum insistit Hieronymus, ut videri nunc vult, non esse Deum peccati autorem, nihil suisse causae cur huic ecclesiae molestus esset, in qua hoc doctrinae caput quotidie summa fide et perspicuitate docetur. Quin etiam librum a Calvino esse compositum ubi ex professo hoc argumentum tractatur.l) Quod Zuinglium tam absurdi dogmatis insimulat, tametsi nunc operis perlegendi non fuit tempus, sibi tamen minime dubium esse quin fideli et cordato Christi servo indignam calumniam inurat. Nam ut cursim libellum evolvere nunc licuit, se comperisse plus decies paucis paginis diserte exprimi, nihil minus in Deum competere quam iniquitatem. Quod si coactus fuerit Hieronymus locum digito monstrare, eius malitiam et inscitiam pariter deprehensum iri. Caeterum iniquum esse ut in hac ecclesia tumultuetur, si quid ab aliis scriptum displiceat. Posse enim Tiguri, si libuerit, has controversias agitare. Calvinum quidem iniuste gravari, quasi hominem cogi docuerit ad peccandum. Primo necessitandi verbum, quod monachale est, nusquam haberi in eius scriptis. Deinde semper abhorruisse a voce peccati, ubi de providentia Dei agitur. Sic quidem alicubi cum Augustino loquutum esse: Dei voluntatem, ut prima est rerum omnium causa, simul esse necessitatem. Verum disertis verbis accurate exprimere, tanta aequitate et iustitia Deum moderari quidquid agit, ut fateri sceleratissimus quisque cogatur, nulla eum culpae macula posse aspergi. Nec eius consilium tyrannicum esse, cui libido pro ratione sit, sed potius unicam omnis iustitiae et rectitudinis normam esse. Ad haec neminem ad bene agendum aut male cogi, sed recte agere fideles voluntario affectu, quem in eorum cordibus spiritus Dei formavit. Impios et reprobos quidem vitiosa naturae propensione, sed non minus spontaneo affectu, peccare. Ita Hieronymum modis omnibus improbum esse calumniatorem. Caeterum magnificum Senatum admonitum volunt, ab hoc impostore latebras captari, quia interim crassos errores in medium a se productos oblivione sepelit, quod non ideo salutem consequamur quia simus electi a Deo, quod electio fidem ordine non tum. Quae sententia falsa est et eam falsam esse vineam. D. Io. Calvinus in sua Institutione modestius de ea re scripsit ac sine tantis paradoxis: voluntatem divinam et decretum illud aeternum necessario quidem, at sine vi tamen cogere homines ad peccandum. Quam doctrinam ut falsam idem Hieronymus damnat. 1) Quem librum hic intelligat ipse declarat in Meris mense lanuario 1552 ad Bullingerum datis, de quibus vide Trolegg. nostra huic volumini praemissa Cap. XXXII.