55:221 221 CAPUT I. 222 si gratiam nobis ita benigne expositam negligimus? Haec igitur amplificatio ad spem nostram acuendam plurimum valet. Quod addit in revelatione C h r i s t i , bifariam exponi potest. Nam evangelii doctrina Christum nobis revelat: et tamen quia adhuc eum per speculum et in aenigmate videmus, differtur plena revelatio usque in ultimum diem. Prior sensus magis Erasmo placuit, neque ego illum improbo: secundus tamen videtur melius quadrare. Consilium enim Petri est, evocare nos extra mundum: ad eam rem aptissima est adventus Christi memoria. Nam si illuc dirigimus oculos, mundus hic nobis crucifixus est, et nos mundo. Deinde in hac significatione nuper accepit Petrus. Neque novum est apostolis particulam ev pro sic accipere. Sic itaque interpretor, Non est vobis emetiendum longum iter, ut perveniatis ad Dei gratiam: praevenit enim Deus, dum eam ad vos defert. Sed quoniam fruitio non constat, donec appareat e coelo Christus, in quo abscondita est salus piorum, spe interea opus est: quoniam frustra alioqui nunc offertur nobis Christi gratia, nisi patienter usque ad Christi adventum sustineamus. 14. Tanquam filii obedientes. Primum significat nos in eius honoremque adoptionis vocari a Domino per evangelium. Deinde hac lege nos adoptari, ut nos vicissim obsequentes sibi filios habeat. Tametsi enim filios non facit obedientia, quum gratuitum sit adoptionis donum: eos tamen ab alienis discernit. Quousque vero haec obedientia se extendat Petrus docet, quum vetat Dei filios huius saeculi desideriis configurari, vel se accommodare: sed hortatur ut se potius Deo conforment. Summa totius legis et omnium, quae a nobis exigit Deus, huc spectat, ut in nobis reluceat eius imago, ne simus filii degeneres. Hoc vero fieri non potest quin renovemur, et exuamus imaginem veteris Adae. Hinc colligimus quem in tota vita scopum proponere sibi Christiani debeant: nempe ut sanctimonia et puritate Deum referant. Sed quoniam omnes carnis nostrae sensus Deo repugnant, totumque mentis nostrae ingenium adversus eum inimicitia est: ideo Petrus a mundi abnegatione incipit. Et certe quoties de instauratione imaginis Dei in nobis agit scriptura, inde orditur, ut aboleatur vetus homo cum suis desideriis. Quae in ignorantia. Tempus ignorantiae vocat antequam in fidem Christi vocati essent. Unde discimus incredulitatem malorum omnium fontem esse. Neque enim ignorantiae nomen usurpat ut solemus vulgo. Falsum enim illud est platonicum dogma, sola ignorantia peccari. Verum utcunque redarguat infideles conscientia, errant nihilominus tanquam caeci in tenebris: quia neque viam tenent, et luce vera privati sunt. In hunc sensum dicit Paulus (Eph. 4, 17), Ne posthac ambuletis, quem-