49:221 221 CAPUT XI. 222 ham omnes Iudaeos esse sanctificatos. Porro ad id confirmandum, duas similitudines affert: priorem a legalibus caeremoniis ductam: alteram vero petitam a natura. Primitiae enim, quae offerebantur, totam conspersionem sanctificabant: similiter a radice bonitas succi in ramos diffunditur. Atqui eandem habent rationem posteri cum parentibus unde ducunt originem, quam habet conspersio cum primitiis, et rami cum arbore. Ergo non est mirum si in patre suo Iudaei sanctificati sint. Nihil hic erit difficultatis, si sanctitatem intelligas nihil esse aliud quam spiritualem generis nobilitatem, et eam quidem1) non propriam naturae, sed quae ex foedere manabat. Vere (fateor) dicetur. Iudaeos naturaliter sacros esse, quia haereditaria est inter ipsos adoptio: sed nunc de prima natura loquor, secundum quam omnes scimus in Adam esse maledictos. Quare electi populi dignitas proprie loquendo supernaturale privilegium est. 17. Si vero ex ramis. Nunc praesentem gentium dignitatem attingit, quae non alia est quam futura sit ramorum, si qui aliunde sumpti in arborem aliquam nobilem inserantur. Gentium enim origo erat veluti ex olea sylvestri et infrugifera: quia nihil nisi maledictionem in toto suo genere reperiebant. Quidquid ergo habent gloriae, id a nova insitione est, non veteri propagine: non est ergo cur de suo aliquo decore gentes prae Iudaeis glorientur. Adde quod asperitatem prudenter mitigat Paulus, non dicens totam arboris superficiem excisam, sed quosdam ex ramis defractos: sicuti etiam quosdam inter gentes hinc inde carpebai Deus, quos in sacrum et benedictum truncum insereret 18. Quod si gloriaris, non tu radicem portas. Non possunt contendere gentes cum Iudaeis de generis sui praestantia, quin certamen cum ipso Abrahamo suscipiant : quod esset nimis improbum2), quum ille sit instar radicis, a qua feruntur et vegetantur. Quantum igitur absurdum fuerit, ramos adversus radicem superbire: tam absurdum erit, gentes adversus Iudaeos gloriari: quantum scilicet ad generis praestantiam attinet. Vult enim semper expendi Paulus unde sit salutis initium. Scimus autem, postquam suo adventu Christus maceriam diruit, perfusum fuisse totum orbem gratia, quam Deus in populo electo ante deposuerat. Unde sequitur, gentium vocationem insitioni similem esse, nec aliter coaluisse in Dei populum, nisi quatenus radicem egerunt in sobole Abrahae. 19. Dices ergo. In gentium persona profert quidquid illae praetendere pro se poterant: id autem tale erat, quod adeo inflare illas non deberet, ut *) quae non ex naturae proprietate, sed foederis benedictione emanet. 2) id autem magnae foret improbitatis,