47:221 221 CAPUT IX. 222 persuasus est. Minime dubium est quin ludibrii sui suspicio ao metus caeco in mentem venerit: sed per omnia impedimenta perrumpere illi facile fuit, quum statueret tutum esse Christum sequi. Si quis obiiciat, non agnitum fuisse Christum a caeco qualis erat, ut potuerit tanquam Dei filio iustum illi honorem habere: fateor id quidem, sed quia a Deo missum esse credebat, illi so subiiciens et eum veracem esse non dubitans nihil in ip*o nisi divinum intuetur: imo quod in tam exigua notitia totum se Christo addixit, eo pius laudis meretur eius fides. 7. Lava in piscina Siloae. Neque in luto, neque in aqua Siloae quidquam ad sanandos oculos fuisse virtutis certum est: sed Christus libere externis istis symbolis sua miracula non semel ornavit, sive ut fideles assuefaceret ad signorum usum, sive ut ostenderet suo arbitrio subesse omnia, sive ut testatum faceret tantum esse potentiae in singulis creaturis, quantum ipse dare velit. Quaerunt tamen nonnulli quid lutum ex pulvere et sputo compositum significet, et hanc fuisse Christi figuram interpretantur : quia pulvis terrenam carnis naturam, sputum autem ex ore profectum divinam verbi essentiam notet. Ego autem allegoriam istam, quia plus argutiae quam soliditatis habet, omitto hac simplicitate contentus, quod sicuti primum ex luto homo conditus est, ita in refingendis oculis lutum adhibuerit Christus, iu corporis parte eandem potentiam demonstrans, quam pater in toto homine fingendo exseruit. Vel forte hoc signo testatum voluit, sibi non esse difficilius discusso impedimento aperire caeci oculos quam hominum cuivis lutum abstergere. Rursum suae esse potestatis tenere hominis visum, perinde ac si quis oculos luto illinat, quod posterius mihi magis arridet. Lavare in piscina Siloae, ideo forte iussit ut Iudaeis exprobraret, nonnisi per eos stare quominus sentirent praesentem Dei virtutem: quemadmodum suae aetatis homines Iesaias (8, 6) obiurgat, quod contemptis aquis Siloae tacite fluentibus rapidos et violentos fluvios appetant. Eadem quoque fuisse ratio mihi videtur, cur Elisaeus Naaman Syrum in Iordane lavare iusserit. Piscinam hanc, si Hieronymo credimus, efficiebant aquae certis horis ex monte Sion ebullientes. Interpretatio vocis Siloa consulto ab evangelista additur: quia fons ille templo vicinus quotidie Iudaeos venturi Christi admonebat, quem tamen coram sibi oblatum adspernati sunt. Gratiam ergo Christi evangelista nobis commendat, quod ipse unus tenebras nostras illuminet visumque caecis restituat. Nam in unius hominis persona naturae nostrae conditio depingitur, quod scilicet luce et intelligentia omnes ab utero privati simus: deinde quod mali huius remedium a solo Christo petendum sit. Observa autem quod quum praesens illic esset Christus, negligi tamen symbola noluit ad coarguendum gentis