30:221 221 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XVII. 222 quae causa est cur saepe deficiamus, et tanto terrore percellantur ab hostibus undique circumsepti, ut ne Deum quidem invocare possimus, neque auxilium ab ipsius misericordia implorare, nisi quod semisepulta iacent quaecunque ab ipso benefacta accepimus? Contra vero David etiam profitetur se in summis difficultatibus constitutum dies antiquos memoria repetivisse: ac proinde non tantum de iis cogitare quae ipsemet quamdiu vixit de Dei virtute et bonitate erga se expertus est: sed etiam veteres historias beneficiorum Dei erga populum revocare in memoriam, ut quae scripta sunt in suum usum transferat. Ac sane quum in Deo spem nostram collocare iubemur, non sunt ipsius beneficia restringenda ad ea quae iam habemus experientia comperta: sed longius est extendenda: ut cognoscamus Deum inde ab omni saeculo suos servasse, et in rebus angustis auxilium ipsis tulisse. Hanc ob causam voluit Deus veterum patrum historias monumentis conscribi et in sacram paginam conferri, non tantum ut norimus Abrahamum, Mosen, Davidem et alios patriarchas Dei gratia servatos, et in rebus angustis auxilio divino adiutos, sed ut liberationes illas in nostrum usum et utilitatem convertamus. At si ad fidei nostrae confirmationem debemus memoria repetere quaecunque beneficia Deus in suam ecclesiam contulit, quanta erit ingratitudo, et quantus stupor non eorum meminisse quae singuli a Deo benefacta acceperunt, et ex iis in exspectatione divinae bonitatis confirmari? Ecquis enim iam a teneris unguiculis, quis, inquam, non inde iam ab utero sensit quam bonus Deus erga se, quam potens, quam munificus in eos qui ad ipsum confugiunt, et in ipso solo conquiescunt: ac proinde non habeat persuasum, fideles ad Deum confugientes sua spe nunquam excisuros? Sic itaque David fidem suam roborabat, memoria insignis illius divini erga se beneficii, quo non tantum evaserat leonis et ursi ungues et fauces, sed eosdem interemerat: cuius rei fidem facit potissimum conclusio ipsius his verbis: Dominus qui eruit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philistaei huius. Quibus docemur benefacta Dei erga nos referenda esse in futurum tempus: Deus enim sui semper est similis, neque eius unquam imminuitur potentia: et in eos qui ipsum invocant misericors et in auxilium ipsorum promptus. Quandoquidem igitur perpetua est Dei bonitas et virtus ac potentia, et immutabilis voluntas, facile possumus concludere fore ut quemadmodum nos hactenus in nostris difficultatibus et rebus angustis adiuvit, eundem se erga nos in finem usque praebeat. Nae si rebus creatis Deus esset similis, de ipsius constantia et fide merito dubitaremus, etsi hodie potuit et voluit, crasne possit et velit in dubium vocare. Nam homines non habent semper