8:220 nos dilexit Deus, quo tempore eius inimici eramus, nihil praeter irae materiam in nobis cernens? Respondit Hieronymus:1) Deum nobis fidem dedisse quia nos amabat priusquam a nobis amotus fuerit: neque enim quidquam in nobis reperiebat amore suo dignum. Sed Me amor fuit ex paterna misericordia. Excipiunt ministri: Hieronymum non ingenue respondere ad quaestionem propositam, quae huc spectabat, quod gratuitus Dei amor, quo nos amplexus sibi in filios adoptavit, fidei nostrae causa sit et origo. Ab hoc scopo astute declinat. Interea dissidet ipse secum: prius enim responderat, neminem diligi a Deo, nisi qui fidem in Christum habet. Nunc fatetur nos dilectos fuisse quo tempore inimici eramus. Atque hinc sequitur, quod prius negavit, in gradibus salutis nostrae et electionis ordine esse prius ac posterius in Deo. Nam priusquam nos vocaret, dilexit tanquam suas creaturas in Adam perditas et exitio addictas: postquam autem vocavit, diligit tanquam Christi membra et novas creaturas, ad imaginem suam de integro conditas.2) Superioribus addidit Hieronymus: Salutis eorum qui salvi fiunt, et damnationis eorum qui pereunt, causam necessariam non esse Dei voluntatem, nec decretum immutabile. Zuinglium in I. de Providentia scripsisse, hominem a Deo non tan" tum adduci ad peccandum, et incitari, sed etiam cogi. Quod falsum est atque absurdum. Modestius Calvinum de ea re scripsisse et absque tam duris paradoxis, immutabili aeternoque Dei decreto necessitari hominem ad peccandum, sed hanc quoque sententiam se damnare.3) 1) Deum dedisse nobis iidem ob amorem quo nos prosequebatur antequam nos ipsum diligeremus. Nam nihil in nobis dignum reperit ob quod ab ipso diligeremur et haec Dei dilectio procedebat ex sola ipsius misericordia paterna. 2) Hic subsistit apographon V. G. Quae sequuntur exstant %n caeteris codd. et spec. in Archivis Genev. I. c. Pieces detachees N. 7 quod est autographon Calvini. 3) Haec Bolseci declaratio in alia quoque scheda separatim exstat in Actis {Pieces detachees N. 15) paulo aliter concinnata et sine exceptione ministrorum. Quam ne quid desit h. I. subiicimus: Praeter ea quae iam dicta sunt respondet, salutis nimirum eorum qui salvantur et damnationis eorum qui pereunt causam necessariam non esse divinam voluntatem neque decretum eius immutabile. Zwinglius in 1. de Providentia divina scripsit, Deum non solum velle incitare et inducere hominem ad peccandum, verum etiam cogere ad pecca-