50:220 custodiam, quae eos a maledictione protegeret. Quare legis custodiam spiritu vere liberalem fuisse indicat. Fides autem tunc nondum erat revelata: non quia carerent patres omni luce, sed quia minus haberent lucis quam nos. Nam quum illic caeremoniae Christum adumbrarent tanquam absentem, nobis hodie veluti coram repraesentatur. Sic pro speculo quod illi habebant, nos substantiam hodie habemus. Qualiscunque ergo fuerit obscuritas in lege: non tamen ignorarunt patres qua via ambulandum esset. Nam etsi sub auroram non tantus est fulgor, quantus circa meridiem: non tamen exspectant viatores plenum solis exortum, quia illis sufficit tenere iter. Ita illis sua lucis portio instar aurorae fuit, quae illos ab omni erroris periculo tutos ad aeternam beatitudinem ducere potuit. 24. Itaque lex paedagogus. Secunda similitudo, quae mentem Pauli clarius etiamnum exprimit. Nam et paedagogus non constituitur in totam vitam: sed pueritiae tantum destinatur: quemadmodum patet ex etymo nominis. Deinde puerum formando, hoc spectat, ut rudimentis puerilibus ad maiora praeparetur. Utrumque legi convenit: nam aetatem habuit finitam cui praeesset: deinde promovere debuit suos discipulos aliquousque duntaxat, ut superatis eius elementis dignos virili aetate progressus facerent. Ideo dicit in Christum. Quemadmodum enim grammaticus puerum sua cura formatum tradit in eius manum, qui altioribus disciplinis ipsum perpoliat : ita lex fuit quasi grammatica, quae discipulos ab se inchoatos fidei percifiendos tanquam theologiae resignaret. Hoc modo pueris confert Iudaeos Paulus, nobis adulescentiam attribuit. Sed quaeritur qualis fuerit vel doctrina, vel disciplina huius paedagogiae. Primum lex, manifestando Dei iustitiam, illos propriae iniustitiae coarguebat. Nam in praeceptis Dei, tanquam in speculo, intueri poterant quam procul abessent a vera iustitia. Ita admonebantur quaerendam alibi esse iustitiam. Idem officii habebant promissiones legales. Nam debebant ita cogitare: Si aliter vitam operibus consequi non potes quam legem implendo, tibi nova alia ratio quaerenda est. Nunquam enim patietur tua infirmitas eo te conscendere: etiam ut maxime cupias ac nitaris, semper tamen longe distabis a scopo. Exadverso urgebant eos minae ac sollicitabant ut effugium quaererent irae ac maledictionis Dei. Imo non sinebant ipsos quiescere, donec stimulasset ad expetendam Christi gratiam. Eodem tendebant omnes caeremoniae. Quorsum enim sacrificia et ablutiones, nisi ut in assidua sordium et damnationis meditatione exercerentur? Iam vero qui suam immunditiem cernit ante oculos, cui mortis suae imago in animali innoxio proponitur: is quomodo securus dormiet? quomodo non movebitur, ut ad