15:220 moleste fero. In hac enim confusa librorum sylva graves eruditas et solidas piorum recteque sentientium hominum, et qui pari autoritate iudicioque praediti sunt, lucubrationes exstare in primis necesse est, tum ad puritatem doctrinae asserendam ut ad posteros salva integraque perveniat, tum ad refutandam eorum qui omnia permiscent insulsam levitatem. De Philippo,3) valde mihi dolet. Ergo ei non satis est vel quocunque tulerit hominum gratia flexibilem mutare, vel silentio prodere veritatem, nisi cordatos Dei servos, ad quorum imitationem potius ipsum eniti decebat, inflectere ad suam mollitiem conetur. Praeclare vero abs te factum, quod te liberum verae doctrinae defensorem fore professus es. Sic enim tuo exemplo praescripta est ei regula, quatenus pax fovenda sit, ut scintillam aliquam virilis animi spirare tandem discat. Ad collegam tuum,4) cui nimis serviliter ille gratificari voluit, D. Sturmii hortatu scripsi, ut eum N.5) placarem : utcunque tamen succedat, nunquam me poenitebit aliquid tentasse. Verum, si qui collapsi sunt, tuum est, impositum tibi onus eo animosius sustinere¡í Quod quum plane te facere intelligo, magis ac magis in ea sententia confirtnor, te mirabili Dei providentia, qui laboranti ecclesiae succurreres, istic fuisse retentum. D. Zarikum meo nomine salvere cupio. D. Marchio noster te plurimum salutat. Vale, praestantissime vir et mihi observande frater. Dominus tibi semper adsit, te gubernet laboresque tuos benedicat. Si maturius venissent tuae literae, copiosior ad Principes tuo admonitu fuisset exhortatio. *) Sed post dimidium Augustum mihi fuerunt redditae. Collegae mei te salutant. Genevae, 6. Calendas Septembris 1554. Ioannes Calvinus tuus. 2004. CALVINUS SLEIDANO. Eum gallicanae ecclesiae regendae praefectum esse a senatu gaudet. Melanchthonis sive philosophiam sive astutiam vituperat. Plurimorum martyrum in Aquitania et Italia mortes deflet, constantiam laudat. 3) Cf. praecedentem ad ipsum Melanchthonem et sequentem ad Sleidanum. 4) Marbachium {N. 1998). 5) Garnerio. Vide ibidem. Marbachius rem placide componere voluisse videtur, quae tamen per integrum annum protracta tandem Garnerii dimissionem (21. Aug. 1555) adduxit Cf. Pappus, Gegenbericht 1611. 4. p. 203. 6) in dedicatione commentarii.