7:22
Probatur
sic:
Nam
apparet
quomodo
beatissima
virgo
resuscitet
infantes,
1)
ut
sepeliantur
in
loco
sacro;
qui
alias
haberent
sepulcrum
cum
canibus.
Quod
autem
Lutherani
dicunt,
Deum
hoc
modo
punire
idololatriam
mundi,
quando
diabolus,
sub
nomine
sanctorum,
facit
miracula,
et
pro
hoc
adducunt
Hieronymum,2)
qui
refert,
Aegyptios
sanatos
fuisse
a
morsu
serpentum,
ad
sepulcrum
Ieremiae,
quem
tamen
pro
Deo
colebant:
respondeo,
quod
non
colimus
sanctos
pro
diis,
quia
non
adoramus
eos,
nisi
adoratione
duliae.
Est
etiam
alia
probatio
validior
ab
antiquitate:
quia
semper
hoc
fuit
factum,
sicut
Ambrosii
tempore,
ad
sepulcra
Gervasii
et
Protasii
caecus
fuit
illuminatus.
Quod
autem
Lutherani
ex
Augustino
replicant,
hoc
fuisse
ad
confirmandam
rectam
fidem,
et
non
ad
superstitionem:
respondeo,
quod
recta
fides
est
colere
sanctos,
et
eorum
basilicas
visitare,
sicut
ex
subsequentibus
patebit.
ANTIDOTUM.
Scimus
ex
scripturis,
ad
quid
valeant
et
in
quem
finem
conferenda
sint
miracula.
Nempe
ad
confirmandam
evangelii
doctrinam,
sicut
habetur
apud
Marcum:
Domino
cooperante
et
sermonem
confirmante
sequentibus
signis
(Marc.
16,20).
Item
apud
Lucam
in
Actis,
quod
Dominus
reddebat
testimonium
sermoni
gratiae
suae,
quum
ederentur
signa
per
manus
apostolorum
(Act.
14,
3).
Proinde
hic
legitimus
est
miraculorum
usus:
ut
recipiantur
tanquam
doctrinae
evangelii
sigilla
(Rom.
15,
19),
eoque
non
hominum
vel
angelorum,
sed
unius
Dei
gloriae
serviant:
quemadmodum
dicebat
Petrus
(Act.
3,
12):
Viri
Israelitae,
quid
nos
intuemini,
quasi
nostra
virtute
aut
pietate
hoc
fecerimus?
Nomen
Christi,
et
fides,
quae
per
eum
est,
contulit
huic
sanitatem.
Quum
autem
praedixerit
Christus,
regnum
Antichristi
miraculis
stabilitum
iri
(Matth.
24,
24),
et
hoc
Christi
vaticinium
confirmarit
Paulus
(2
Thess.
2,
9)
:
constituimus
cum
Augustino,3)
Dominum
cautos
nos
reddidisse
adversus
mirabiliarios
(sic
enim
loquitur)
qui
signorum
praetextu
orbem
abducunt
ab
unitate
fidei.
Duplex
vero
hic
tenenda
est
cautio.
Nam
et
multis
praestigiis
illudit
Satan
hominibus:
et
multa
etiam
designari
patitur
Deus,
ad
vindicandam
hominum
ingratitudinem,
sicut
Paulus
testatur
(2
Thess.
2,
9),
et
post
Paulum
Augustinus.4)
1)
les
petis
enfans
rnorts-nays.
2)
In
Prooem.
Prophet.
3)
Homil,
in
Ioann.
13.
4)
De
unitate
eccl.
c.
119.
|