6:22 in eum finem, ut patris voluntate ad plenum exposita finem poneret revelationibus omnibus et prophetiis. 2) MINISTER. Sed percipisne inde fructum aliquem? PUER. Imo non alio spectant omnia haec, nisi in bonum nostrum. Nam his3) donatus est Christus a patre, ut nobiscum ea communicet, quo ex eius plenitudine hauriamus omnes. MINISTER Edissere hoc mihi paulo fusius. PUER. Spiritu sancto repletus, perfectaque omnium eius donorum opulentia cumulatus fuit, quo nobis ea impertiat, cuique scilicet pro mensura, quam nobis convenire novit pater. Ita ex eo, tanquam unico fonte, haurimus quidquid habemus bonorum spiritualium. MINISTER. Quid nobis confert eius regnum? PUER. Nempe, quod eius beneficio ad pie sancteque vivendum vindicati in libertatem [fol. 14] conscientiarum, spiritualibusque eius divitiis instructi, potentia quoque armamur, quae ad perpetuos animarum nostrarum hostes, peccatum, carnem, Satanam, et mundum, vincendos sufficiat. MINISTER. s Ad quid autem sacerdotium conducit? PUER. Primum, quod hac ratione mediator est noster, qui nos patri reconciliet: deinde, quod per eum accessus nobis patefactus est ad patrem, ut jn eiu* conspectum cum fiducia prodeamus, ipsi quoque nosque et nostra omnia illi in sacrificium offeramus. Atque ita collegas nos quodammodo suos facit i* sacerdotio. MINISTER. Restat prophetia. PUER. Quum filio Dei magisterii collatum sit munus in suos: finis est, ut vera eos patris cognitione illuminet, erudiat eos in veritate, et domesticos Dei discipulos efficiat. MINISTER. Huc ergo redeunt quae dixisti omnia, Christi nomen tria officia comprehendere, quae in filium contulit pater, ut vim eorum ac fructum in suo≫ transfundat 1) Le 6. dimanche. . Christ fontaine de tout bien. . De quoy nous sert le royaume de Christ. . Prestrise de Christ . Prophetie de Christ. 2) 1561 et sequentes edd. manuales habent: colophonem adderet prophetiis omnibus. 3) Gallasius scripsit: iis quod et Beza servavit cum suis asseclis. 2*-