52:22 lege se vocatos esse in Christi fidem, ut persequutiones pro eius nomine sustineant: ac si diceret, non magis eorum adoptionem separari posse a cruce quam ipsum Christum a se avelli. Hic clare testatur Paulus, gratuitum esse Dei donum, tam fidem quam constantiam in ferendis persequutionibus. Et cert altior est sapientia cognitio Dei, quam ut proprio acumine ad eam conscendamus: et nostra imbecillitas quotidianis experimentis se ostendit, quum manum suam paululum subtrahat Deus. Quo tamen melius exprimat gratuitum esse utrumque, nominatim dicit, Christi causa, vel certe super Christi gratia nobis donari: quo excludit omnem meriti respectum. Pugnat etiam hic locus adversus scholasticum dogma: quo tradunt posteriores gratias, praemia esse nostri meriti, quia prioribus recte usi fuerimus. Equidem non nego quin Deus rectum gratiarum suarum usum remuneretur in nobis gratiis amplioribus, modo ne meritum gratuitae eius liberalitati et Christi merito opponas, quod illi faciunt. 30. Idem habentes certamen. Suo quoque exemplo confirmat quod dixit: quod non parum autoritatis addit doctrinae. Et eadem opera admonet, nihil esse cur suis vinculis turbentur, spectante finem certaminis. CAPUT l l . 1. Si qua igitur consolatio in Christo, si quod solatium dilectionis, si qua communicatio spiritus, si qua viscera et misericordiae: 2. implete gaudium meum, ut idem sentiatis, eandem habentes caritatem, unanimes, unum sentientes: 3. nihil per contentionem aut inanem gloriam^ sed per humilitatem alii alios existiment seipsis excellentiores: 4. non considerans quisque quod suum est, sed quisque quod est aliorum. 1. Si qua igitur. Valde pathetica est ista exhortatio, in qua modis omnibus obsecrat Philippenses, ut concordiam mutuo inter se colant: ne si intestinis contentionibus scindantur, pseudoapostolorum imposturis sint expositi. Semper enim in discordiis aperta est ianua Satanae ad spargendas impias doctrinas, ad quas repellendas optima munitio est consensus. Quia nomen TcapaxXifjaetoc saepe pro exhortatione capitur, posset initium hoc modo exponi:1) Si quid valet apud vos exhortatio, quae fit nomine mandatoque Christi. Contextui tamen alter sensus melius quadrat: Si qua est apud vos Christi consolatio, qua meos dolores mitigetis, et si quod solatium et levamen afferre vultis: quod certe de- *) Sensus autem est