5:22
in
iracundiam
propensior,
cui
multus
sanguis
et
calidus,
ut
scribunt
philosophi,
praebet
causam
iracundiae.
At
vero
miraculo
esse
debet,
qui
aetatem
sapientia
antevertit.
Nam
et
qui
venturi
sunt
in
virtutis
adoptionem,
ait
Latinus
Pacatus,
ut
non
cadant,
titubant.
Temeritas
hominum,
et
contumelia]
Quam
sit
gravis
regibus
contumelia,
alibi
videbitur.
Ideo
magnifice
sentire
de
principe
debemus,
cuius
patientiam
nulla
temeritas,
nulla
contumelia
fregerit.
Legitur
etiam
contumacia
in
quibusdam
exemplaribus,
1)
nescio
an
emendatius.
Regum
enim
sunt
haec
imperia
(ut
ait
Cicero
in
oratione
pro
Rabirio)
post
animadverte,
et
dicto
pare.
Item
illae
minae;
si
te
secundo
limine
hic
offendero,
moriere.
Si
secunda
iussa
non
impune
exspectantes
nimirum
contumacia
plus
quam
capitalis
est.
Tranquillissimis
quoque
pectoribus]
Haec
etiam
verba
addunt
emphasim
non
negligendam,
quod
iuvenem
deturbare
de
placido
animi
statu
non
potuerint
temeritas
hominum
et
contumacia,
quae
patientiam
excutiunt
viris
patientissimis,
et
omni
perturbatione
liberis.
Hoc
enim
significat
nobis
tranquillitas,
ut
facile
intelligitur
ex
verbis
Ciceronis
Tuscul.
IV.
In
his,
inquit,
explicandis
veterem
illam
equidem
Pythagorae
primum,
deinde
Platonis
descriptionem
sequar:
qui
animum
in
duas
partes
dividunt:
alteram
rationis
participem
faciunt,
alteram
expertem.
In
participe
rationis
ponunt
tranquillitatem,
id
est
placidam
quietamque
constantiam:
in
illa
altera
motus
turbidos,
tum
irae,
tum
cupiditatis,
contrarios
inimicosque
rationi.
Est
igitur
tranquillum
pectus,
bene
compositum,
nec
ullis
affectibus
obnoxium,
quos
Graeci
πάθη,
id
est
passiones,
appellant.
Tranquillitas
ipsa,
animi
moderatio,
et
quasi
aequanimitas;
quam
alibi
securitatem,
alibi
pacem
vocat
Seneca
noster.
Theologi
semper
fere
pacem.
Haec
etiam
ipsa
ost
insignis
illa
εὐθυμία
Democriti,
dicta
quasi
animi
alacritas:
de
qua
Cicero
in
V.
de
Finibus
et
Diogenes
Laertius.
Ostentandae
per
terrores
potentiae]
Tyrannorum
est
hoc
solenne,
putare
abiectam
esse
potentiam,
quam
non
alienis
miseriis
exerceant.
Sic
saepe
tales
personae
a
Tragicis
inducuntur.
Nero
apud
Senecam
in
Octavia:
Calcat
iacentem
vulgus.
Ita
saeviendo
experiuntur
quantum
sibi
liceat.
Conditum,
imo
constrictum]
Hanc
figuram
μετάνοιαν
vocant
rhetores,
quam
interpretari
possis
poenitentiam,
quae
tollit
quod
dictum
est,
et
pro
eo
magis
idoneum
reponit.
Vide
Rutilium
Lupum.
Quintilianus
et
Cicero
correctionem
vocant.
Nonnunquam
correctiones
sunt
ironicae,
ut
illa
Cicero-
1)
Ita
etiam
editiones
Senecae
recentiores.
2*
|