49:22 dinem principalem huius primae partis epistolae, sola Dei misericordia, per fidem nos iustificari. Nondum quidem hoc sigillatim expressum habemus Pauli verbis: sed ex contextu post facile patebit, iustitiam, quae in fide est fundata, totam Dei misericordiae inniti. 18. Bevelatur enim ira Dei e coelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, veritatem Dei iniuste continentem: 19. quia quod cognoscitur de Deo, manifestum est in ipsis. Deus enim illis manifestavit. 20. Siquidem invisibilia ipsius, ex creatione mundi, operibus intellecta, conspiciuntur: aeterna quoque eius potentia et divinitas: ut sint inexcusabiles. 21. Quoniam, quum Deum cognovissent, non tanquam Deo gloriam dederunt, aut grati fuerunt, sed exinaniti sunt in cogitationibus suis, et obtenebratum est stultum cor eorum. 22. Quum se putarent sapientes, stulti facti sunt: 23. et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei similitudine imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentum. 18. Bevelatur. lam ex comparatione contrariorum argumentatur, quo probet iustitiam nonnisi per evangelium conferri vel obtingere1). Nam extra hoc2), omnes damnatos ostendit. In ipso igitur solo reperietur salus. Ac primum quidem damnationis argumentum adducit: quod, quum structura mundi et haec pulcherrima elementorum compositio debuerit hominem instigare ad Deum glorificandum: nemo est qui officio suo fungatur. Unde constat omnes reos esse sacrilegii et impiae scelerataeque ingratitudinis. Quibusdam videtur hic esse prima propositio: ut Paulus a poenitentia concionem deducat: sed ego arbitror hic conflictationem incipere: statum causae iam fuisse in propositione superiori. Consilium enim Pauli est docere ubinam quaerenda sit salus. Pronuntiavit, non aliter nos eam consequi quam per evangelium. Quia autem non libenter hucusque se humiliat caro, ut soli Dei gratiae laudem salutis assignet, universum mundum Paulus reum facit aeternae mortis. Unde sequitur, recuperandam aliunde vitam, quum in nobis simus omnes perditi. Caeterum particulae bene expensae multum ad summam sententiae intelligendam facient. Inter impietatem et iniustitiam ita nonnulli distinguunt, quod putant priore vocabulo violatum Dei cultum notari: altero, aequitatem in homines. Sed quia statim iniustitiam illam apostolus ad religionis neglectum refert, nos utrumque de eodem interpretabimur3). Deinde, omnis hominum impietas, per hypallagen, pro omnium hominum : sive, cuius *) communicari. 2) ipsum. 3) accipiemus.