48:22 apostolis vendicare. Respondeo, ipsis ideo tribui eiusmodi elogium: quia peculiariter ad id delecti erant, et principem habebant locum in perferenda hac legatione. Non ergo soli erant, tametsi praecipui. Toto tempore. Initium temporis sumit ex quo coepit Christus innotescere mundo. Quod diligenter observandum est, sicut prius admonui. Nam fere usque ad annum tricesimum, quasi privatus homo latuit. Cognosci enim noluit, nisi quatenus salutis nostrae referebat. Ergo quum adesset tempus obeundi muneris, quod illi a patre erat iniunctum, quasi novus homo et nuper natus prodiit. Hoc quantum ad fraenandam nostram curiositatem valeat, cuivis animadvertere promptum est. Tota sane Christi vita admirabile speculum plus quam absolutae perfectionis esse potuit: et tamen, ut nos in eorum studio et consideratione retineret quae erant cognitu maxime necessaria, maiorem vitae suae partem obscuram et quasi sepultam esse voluit. Quis iam audeat extra Christum evagari, quum ipse sui notitiam ad fidei aedificationem attemperet? Intrare et exire Hebraei accipiunt pro versari inter homines, et habere communem vitae consuetudinem. Quo sensu dicuntur incolae urbis ingredi et egredi per eius portas. Sic Ioannis 10 (v. 9): Si quis per me introierit, ingredietur et exibit et pascua inveniet. Quanquam 2. Chronic. 1 (v. 10) videtur esse nota imperii aut praefecturae. 23. Tunc statuerunt duos: Ioseph cognomine Barsabam qui vocabatur iustus, et Matthiam: 24. Et precando dixerunt: Tu Domine, qui cognoscis corda hominum, ostende utrum ex his duobus elegeris, 25. qui accipiat sortem ministerii huius et apostolatus, ex quo Iudas excidit, ut abiret in locum suum. 26. Et dederunt sortes eorum, et cecidit sors super Matthiam: et conscriptus fuit undecim apostolis. 23. Unus sufficiendus erat in locum Iudae: duos sistunt in medio. Quaeri potest, cur non uno contenti fuerint. An quia tanta erat paritas, ut discernere non potuerint, uter magis esset idoneus? Certe non fuisset haec satis valida ratio, cur iudicium sorti permitterent. Et videtur alioqui Ioseph pluris fuisse habitus. An quia in diversa trahebantur studia? Hoc vero minime probabile est: neque id patitur praeclarum consensus testimonium quod nuper illis dedit Lucas. Denique absurdum fuisset tali dissidio foedari apostoli electionem: sed ideo potius sors fuit interposita, ut sciretur ac testatum fieret non tam electum hominum suffragiis Matthiam, quam divino iudicio creatum. Hoc enim habebant apostoli diversum a pastoribus, quod quum hi simpliciter eligerentur ab ecclesia, illos divinitus vocari oportuit. Qua ratione Paulus in praefatione Epist, ad Galatas apostolum se neque ab homini-