40:22 22 supputandi, ut facerent exordium a Iobel, id est a iubilaeo, hoc optime convenit, annum Ulum fuisse tricesimum. Si quis obiiciat nusquam legi, decimum octavum annum regis Iosiae fuisse annum illum solennem, quo quisque in agros suos redibat, deinde servis dabatur libertas, et fiebat quaedam integra totius populi restitutio: solutio facilis est, tametsi nusquam inveniatur in quos annos inciderit Iobel: tamen nobis illud sufficere, iubilaeum annum fuisse solennem: deinde Israelitas sequutos fuisse hunc morem in annis numerandis. Quemadmodum ergo Graeci habebant suas olympiadas, Romani habebant consules, et inde annalium supputatio: sic etiam apud Hebraeos ab anno Iobel solebant incipere, quum annos numerarent, usque ad renovationem illam, de qua dixi. Probabile vero est, annum illum fuisse iubilaeum. Nam dicitur Iosias celebrasse pascha tam magnifico splendore et apparatu, ut nullum simile fuerit a tempore Samuelis. Optima ergo coniectura elicitur, non celebrasse quotannis pascha tam magnifice, sed quia adductus fuit ipsa temporis ratione, quum scilicet populus renovaretur, et redirent quisque in suas possessiones, manumitterentur etiam servi. Quum ergo esset ille annus Iobel, pius rex adductus fuit ut pascha celebraret longe splendidius, quam solitus fuerat: imo superaret Davidem et Solomonem. Deinde, quum postea tredecim annos regnaverit, non legimus tamen iterasse illud pascha, nempe quoad singularem apparatum. Quin pascha celebraverit quotannis, minime dubium est: sed pro solito more. Fuit igitur solennitas illa extraordinaria. Unde colligi potest, illum annum fuisse Iobel. Sed quamvis illud non liqueret ex scriptura, sufficiat nobis, prophetam numerare annos pro usitato more populi. Dicit autem illum esse quintum annum captivitatis Iechaniae, qui etiam vocatus est Ioiakim, nam successit Iosiae Ioiakim, qui regnavit usque ad annum undecimum. Tredecim anni qui residui erant ex regno Iosiae, et undecim faciunt viginti quatuor. 2*