37:22 potentiam extollens. Quorsum id faciat prius attigimus: quia scilicet adeo propensi ad diffidentiam sumus, ut occasione vel minima vacillemus: ideo pluribus inculcare cogitur propheta, ut infirmos ac labascentes animos in fiducia Dei contineat. Ante quidem de mundi creatione loquutus est: nunc vero ad perpetuam gubernationem descendit: quia non uno tantum momento manum suam exseruit Deus ad creandum mundum, sed in eo conservando non minus efficaciter eam profert. Atque hoc notatu dignum est: quia frigida speculatio esset, Deum sentire mundi autorem, nisi ad tuendum eius statum semper extenta esset eius manus. Hoc intelligit propheta sedendi verbo, terram non manere suo loco stabilem et fixam, nisi quatenus sustinetur Dei virtute. Nam sessio metaphorice tantundem valet atque imperium. Terrae vero incolas locustis comparans, admonet Deum minime includi his angustiis, quia ne coeli quidem ipsum comprehendunt: ut discamus, quoties fit Dei mentio, nihil de incomprehensibili eius gloria terrestre vel humanum concipere. Caeterum docet haec similitudo quam ridicula sit hominum caecitas dum nihil non sibi arrogant: quia tantundem proficiunt suis iactantiis, ac si minutae quaedam bestiolae, quales sunt locustae, saltando se efferrent. Atqui mox necesse est eas in terram recidere. Expandit quasi tentorium. Eadem forma loquendi utitur etiam David (Psal. 104, 2): agit autem uterque de coelorum aspectu et expansione respectu nostri. Nec enim intelligunt Deum expandere coelos, ut in iis habitet, sed ut nobis potius detur sub iis habitandi locus. Ut enim sustinemur terra, ita coelis contegimur, quo sartam et tectam undiquaque mansionem habeamus. Verum hae similitudines multum extenuare videntur dignitatem rei de qua propheta concionatur, quum tamen ipsam pro viribus extollere atque illustrare velit. Quid enim cortina? quid tentorium? Respondeo, has similitudines valere nihilominus ad amplificationem rei. Perinde enim est ac si diceret: Tam facile a Deo extendi coelum, quam ab homine cortinam. Et unicuique considerandum relinquit, quantum differant coeli a cortina, et quanta sit eorum magnitudo. Nemo enim est cui hoc satis perspicuum non sit. Denique subest antithesis inter tabernacula, quae laboriose magnis impensis et longo tempore exstruunt homines, quae tamen vix ad centum pedes assurgunt: et immensam coelorum altitudinem solo Dei nutu dispositam, quae satis clare demonstrat qualis et quantus sit artifex. 23. (Redigit potentes.) Pergit in celebranda Dei providentia, qua totus quidem orbis, sed humanum genus specialiter regitur. Nuper attingere coepit, Deum non ita mundum condidisse ut postea for-