36:22 22 hunc modum: Etiamsi in extremas orbis terrae partes disiectus ac dispersus fueris, tamen te colligam. Per Prophetas vero : Quamvis te in Babylonem disiecerim, tamen post septuaginta annos inde te eruam. Quod autem ad gratuitum foedus attinet olimJ) cum patriarchis a Deo percussum, prophetae sunt multo clariores, atque in eo populum magis confirmant. Semper enim illuc pios revocant,2) dum volunt eos8) consolari, et4) Christi adventum proponunt, qui et foederis erat fundamentum et vinculum mutuae inter Deum et populum coniunctionis : quapropter omnis summa promissionum ad eum referenda. Qui hoc tenebit, facile intelliget quid quaerendum sit in prophetis, et quem in finem eorum scripta intendant. Et haec quidem velut digito nunc commonstrasse sufficiet. Hinc colligere licet quomodo tractanda sit doctrina verbi: atque imitandos esse prophetas, qui sic legis doctrinam administrarunt, ut ex ea monitiones, reprehensiones, minas, consolationes peterent, quas5) populo accommodarent pro status praesentis ratione. Tametsi enim non reveletur nobis quotidie quod pro vaticinio proferamus6) tamen mores nostrorum hominum conferre7) operae pretium est cum prisci illius populi moribus: atque ex historiis et exemplis patefacienda iudicia Dei. Ideo quae olim ultus est, non minus hodie etiam esse ulturum, quia sit8) perpetuo similis sibi. Hanc igitur prudentiam adhibeant pii doctores, si cum aliquo fructu prophetarum doctrinam tractare velint. Haec de prophetis in genere. Ut autem ad Isaiam nostrum veniamus, inscriptio satis ogtencjit quis fuerit, et quo tempore prophetias istas publicarit, nominatur enim hic eius pater Amoz qui frater fuisse creditur9) Azariae regis Iuda. Unde apparet Isaiam fuisse stirpis regiae, atque in eo veteres omnes consentiunt: nec tamen aut genus aut propinqua regis affinitas (socerum enim Manassis fuisse, Iudaei tradunt) impedire potuit, quominus interimeretur odio verbi: nec maior10) habita est ratio ipsius quam plebeii cuiuspiam " ) , vel obscuri et contempti hominis. Tempus quo prophetavit indicant regum expressa hic nomina. Sunt qui existimant ipsum coepisse demum sub finem regni Usiae. Coniecturam autem ducunt ex visione quae refertur capite sexto, qua se confirmatum testatur Isaias. Verum illa coniectura nimis infirma est, quemadmodum dicetur suo loco. Aperte vero ex hac inscriptione constat ipsum sub Usia prophetasse. *) quod Deus per Christum init cum hominibus. 2) ipsum proponunt. 3) pios. 4) semperque ad spem adv. Chr. ipsos revocant, veluti ad f. et v. foederis quo . . . . referenda est. 5) et. 6) quid facto opus sit. 7) debemus. 8) esse enim . . . . similem. 9) fuit. 10) magis. u) e vulgo hominum.