30:22 percitum fuga sibi quaerere salutem, quare quid ego in his angustiis fecissem? Ego vero in Deo meum auxilium positum sciebam: ac proinde a me invocandum, et in istis angustiis consulendum non ignorabam. Sed sine sacrificio non poteram. Itaque necessitate ad sacrificandum adactus sum : Deum enim in istis difficultatibus invocare volui : nihilque temere suscepi. Neque enim mihi licebat Deo inconsulto adversus hostes copias ducere et irruptionem in illos facere sine mandato divino, et sine testificatione voluntatis ipsius, quam sciscitari volui usitata ratione, nempe facto sacrificio. Ex quibus apparet Saulem in illa sua rebellione voluisse obedientiorem videri multis qui cum humilitate Deo obedire se simulant. Sane non poterat maiore neque speciosiore apud homines virtutis titulo Saul commendari quam quum post exspectatum Samuelem sacrificio facto Deum invocaret. Nam nisi sacrificasset, multorum sermonibus accusatus fuisset, quasi spem in Dei auxilium simulans, tamen non animadverteret hostes in singulas horas posse illos imparatos aggredi, et opprimere. Nam in dies augeri vires hostium; contra imparatum esse Saulem; ac quum postularit necessitas auxilio et consilio destitutum iri, quod Deum rite non invocasset. Quare non igitur Dominum rite consuluit, et os ipsius interrogavit? Quare ignavus desedit? ubi pristina virtus? Istis aut similibus vocibus Saul poterat a multis urgeri, si perstitisset, Samuelem ut praescripserat, exspectare: ac proinde ipsius festinatio et sacrificium magni fieri, ab iis qui ex suae rationis sensu de divinis rebus iudicare audent. Sed hoc memoria tenendum est, inanes omnes fore praetextus et excusationes, nisi sententiam quam ipse Deus per Samuelem tulit attendamus, et reos fore semper contumaciae et rebellionis. Ecquid enim Saulem ista iuvant? Septem dies adventum Samuelis praestolatus est: praescriptum tempus elapsum erat: quo elapso solenne sacrificium fecit: minime quidem sibi alienum munus arrogans, neque eo facto gratiam et autoritatem quaerens, neque stulta curiositate aliquid a se alienum tentans: sed necessitate adductus. Nam undique constringitur, inde ab hostibus, hinc a populo ipsum deserente. Quid igitur hic agat miser, quod consilium in tam angustis rebus illi reliquum est, nisi ut ad Deum confugiat, et auxilium ab illo petat? Sed quomodo petat nisi facto sacrificio? Quare Deum requirit, et ab illo pendere et exspectare auxilium se testatur: denique Saulem dixeris angelicam virtutem hic prae se ferre. Verum enimvero licet excusationes nostras et bonas intentiones speciosis verbis ornatas in medium adferamus, Deus tamen uno verbo pronunciat, se non accepturum sacrificia praeter ipsius mandatum facta: Cui omnino sententiae est acquiescendum. Quamobrem hic doce-