24:22 triennium pervenerat Aharon quum natus est Moses, et palam et secure fuisse educatum facile coniicitur. Atqui dubium non est quin saevitum atrocius fuerit inter principia. Quare si uterini fuerunt fratres, non aliud restat nisi ut dicamus xad^ VOTBQOV TiQOTiQov nunc demum narrari quod ante acciderat. Solius autem Mosis fit mentio, quia tunc primum capitale esse coeperat masculos foetus alere. Abeundi aut proficiscendi verbo utuntur Hebraei dum negotium serium et maioris momenti susceptum fuisse significant, vel dum agitur de re aliqua meditata. Nec supervacuum est quod narrat Moses, patrem suum duxisse uxorem ex tribu sua: quia duplex coniunctionis vinculum eos debuerat ad sobolem servandam confirmare. Paulo post autem videbimus quam timide egerint. Puerum ad tempus breve occultant rapido amoris impetu magis quam constanti affectu. Tribus elapsis mensibus, postquam evanuit fervor ille ut discrimen effugiant, puerum fere abiiciunt. Etsi enim eius lactandi causa, si illic pernoctasset, postridie forsan ventura erat mater: pro derelicto tamen eum innumeris noxis exposuerat. Hoc exemplo docemur quanto terrore perculsi fuerint omnium animi, ubi vir et uxor propinqua cognatione inter se devincti, communem foetum, cuius pulchritudo eos ad misericordiam flexerat, ferarum, coeli, aquae, et omne genus iniuriis obiicere malunt quam una cum eo perire. Caeterum de hoc facto disputatur in utramque partem: satiusne fuerit a se reiicere pueri curam quam exspectare quidquid ex occulta custodia instabat discriminis. Fateor quidem, sicuti in rebus perplexis difficile est rectum consilium capere, ita de eo quod captum est, diversa solere ferri iudicia. Ego tamen timiditatem parentum Mosis, qua illis inducta est officii sui oblivio, perperam dico absolvi. Tantum videmus divino instinctu feris quoque et brutis animalibus inditam sobolis suae tuendae et fovendae sollicitudinem, ut mater propriam vitam pro foetus sui defensione saepe negligat. Quo turpius est homines ad imaginem Dei creatos, metu ad eam immanitatem adigi ut liberos fidei suae tutelaeque commissos deserant. Qui obtendunt, nihil fuisse melius quam in re desperata recumbere in Dei providentiam, neque nihil, neque totum dicunt. Solatium praecipuum est fidelibus, sollicitudines suas exonerare in Dei sinum : nempe, ut interea munus suum exsequantur, neque fines suae vocationis excedant, neque deflectant a via sibi proposita: sed perverse obtenditur Dei providentia cessationi et ignaviae. Potius sperare debuerant in futurum tempus Mosis parentes suam et pueri salutem Deo fore curae. Magna sedulitate confecit mater arcam, et oblevit: quorsum? nisi ut in ea filium sepeliret? Semper quidem de ipso est sollicita, fateor, nempe ut ridiculum sit eius consilium, quod profectu caruisset, nisi praeter opi- 2*