23:22 los volare, tantum aperiamus oculos ad hoc lumen quod nobis in terra Deus accendit. Qua ratione (ut iam monui) satis refellitur eorum improbitas qui Mosen exagitant quod non magis exacte loquutus sit. Nos enim potius respexit quam sidera, ut theologum decebat. Nec vero eum latebat non esse tantum in luna fulgoris ut terram illustret, nisi a sole mutuetur: verum satis habuit docere quod palam omnes cernimus, lunam esse nobis lucis ministram. Quod astrologi corpus opacum esse dicunt, eatenus verum esse concedo ut tenebrosum esse negem. Nam primo, quum superior sit ignis elemento, corpus igneum esse necesse est. Hinc sequitur luminosum quoque esse: sed quia non tantum habet quod ad nos usque penetrando sufficiat, mutuo a sole sumit quod deest. Minus luminare dicit, comparative: quia exigua est lucis portio quam nobis emittit, prout est immensus solis fulgor. 16. Luminare maius. Dixi Mosen non hic subtiliter disserere de naturae arcanis, ut philosophum : quod in his verbis videre est. Primum planetis et stellis in expansione coelorum sedem assignat : astrologi vero sphaerarum distinctionem tradunt, et simul docent stellas fixas proprium habere locum in firmamento. Moses duo facit magna luminaria: atqui astrologi firmis rationibus probant, Saturni sidus, quod omnium minimum propter longinquitatem apparet, lunari esse maius. Hoc interest, quod Moses populariter scripsit quae sine doctrina et literis omnes idiotae communi sensu percipiunt: illi autem magno labore investigant quidquid humani ingenii acumen assequi potest. Nec vero aut studium illud improbandum est, aut damnanda scientia, ut phrenetici quidam solent audacter reiicere quidquid est illis incognitum. Nam astrologia non modo iucunda est cognitu, sed apprime quoque utilis: negari non potest quin admirabilem Dei sapientiam explicet ars illa. Quare ut laudandi sunt ingeniosi homines qui utilem operam hac in parte sumpserunt: ita quibus suppetit otium et facultas, hoc exercitationis genus negligere non debent. Nec Moses sane ab eo studio retrahere nos voluit, quum omisit quae sunt artis propria: sed quia non minus indoctis et rudibus quam doctis ordinatus erat magister, non aliter potuit suas partes implere quam si se demitteret ad crassam istam rationem. Si de rebus vulgo ignotis loquutus foret, causari poterant idiotae altiora haec esse captu suo. Denique quum hic spiritus Dei promiscuam omnibus scholam aperiat, non mirum est si ea maxime deligat quae possint ab omnibus intelligi. Si astrologus veras siderum dimensiones quaerat, lunam reperiet Saturno minorem, verum id est reconditum: oculis enim aliud apparet. Ergo Moses ad usum potius se convertit. Nam quum Dominus manum quodammodo ad nos usque porrigat, dum facit ut solis et lunae 2*