20:22 saevitia contentum vulgus.in discerpti corporis partes saevire prius non destitit, quam nihil prorsus ex eo superesset. Ipse non minus fortis in his omnibus cruciatibus, quam in ipso patrando facinora fuisse dicitur, ac diserte etiam Christi inimicis ultimum exitium propinquum moriens praedixisse* Haec sunt miranda et occulta Dei iudicia, cui sit laus et gloria in sempiternum. Habetis, fratres, brevem et inconditae multarum rerum historiam, qualem videlicet, festinante tabellario, qui praeter exspectationem occurrit, repente et ex tempore scribere licuit. Rogo ut omnia in bonam partem accipiatis, et me, quemadmodum assidue vos fecisse re ipsa sum expertus, ita etiam porro deinceps Domino commendetis, ut miserum me respiciat, et laboribus nostris benedicat. Ego illum vicissim precor, patres et fratres plurimum colendi, ut vos incolumes tueatur, et regnum suum vestra industria ac diligentia quam longissime propaget, ad nominis sui gloriam et vestram consolationem. Valete. Genevae 12 Maii 1563. Vester ex animo Theod. Beza. 3953. CALVINUS HOLBRACO. Consilium ei rogatus dat quoad tramitem sequendum in causa subscriptionis ab arbitris impositae. *) 3953. 1) Ad hanc ep. illustrandam nonnulla ex historia eccl* Argentoratensis repetenda sunt. Frustra Zanchius Marburgensium Heidelbergensium et Basihensium testimonia pro sua doctrina attulerat, scholarchae eius praelectionibus decreto suspensionis finem imposuere. Die 22. Martii 1562 colloquium sibi dari petivit et theses suas magistratui cum illis approbationibus tradidit Die 24. Iunii Marbachius cum caeteris ministris refutationem obtulit Mense Octobri magistratus postulavit a Zanchio confessionem qui suum consensum c. Bucero Capitone et Tetrapolitana demonstravit {Opp. VII. 1. p. 278). Theses ipsae c. caeteris documentis ab Oporino impressae a magistratu suppressae fuere. Interim Holbracus a Marbachio e conventu eccl pulsus fuit Magistratus Bipontinum, Wirtemberg ensem et Basiiienses adiit qui legatis missis controversiam istam iudicio arbitrali dirimerent Mense Februario adfuerunt Iac. Andreae^ Kunmann Flinsbachius Bipontinus, Basiiienses S. Sulcerus ei Vir. Coccius, cum quibusdam consiliariis laicis. Die 10. Martii Senatus consultum editum est: er wolle bei der zu JSTaumburg 1561 imterschriebenen A. C. bleiben, so wie bei der Wittenberger Concordie v. 1536. Der Tetrapolitana solle man nit gedenken, dieselbe weder loben noch schelten. Sic tandem Marbachius voti sui compos fuit. Vide: Andreae Consensum inter theologos et professores eccl. et scholae Arg. de coena et praedestinatione. Arg. 1563* 2*