2:22 cituum sanctificaverimus, non valde terrebimur. Sive enim in similem impietatem multa saecula consenserint, fortis est qui ultionem in tertiam et quartam generationem faciat; sive totus simul orbis in eandem nequitiam conspiret, experimento docuit quis sit eorum exitus qui cum multitudine delinquunt, quum universum hominum genus diluvia perdidit, servato Noe cum modica familia, qui per suam unius fidem totum orbem condemnaret (Hebr. l l , 7). Denique prava consuetudo non secus ac publica quaedam est pestis, in qua non minus pereunt qui in turba cadunt. Ad haec expendere decebat quod alicubi dicit Cyprianus, 1) eos qui ignoratione peccant, etsi non possint omni se culpa eximere, videri tamen posse quoquomodo excusabiles; oblatam autem Dei beneficio veritatem qui pertinaciter respuunt, nihil habere quod obtendant. Dilemmate suo non adeo vehementer nos premunt ut fateri adigant, vel ecclesiam fuisse aliquamdiu intermortuam, vel nunc cum ecclesia nobis litem esse. Vixit sane Christi ecclesia, et vivet quamdiu Christus regnabit ad dexteram patris, cuius manu sustinetur, cuius praesidio defenditur, cuius virtute suam incolumitatem retinet. Praestabit enim ille indubie quod semel recepit, se affuturum suis usque ad consummationem saeculi (Matth. 28, 20). Adversus eam nulla nunc nobis pugna est, siquidem Deum unum et Christum dominum uno consensu, cum omni fidelium populo, colimus et adoramus, qualiter semper ab omnibus piis adoratus est. Sed non parum a vero ipsi aberrant, dum ecclesiam non agnoscunt nisi quam praesenti oculo cernant, et eam iis finibus circumscribere conantur quibus minime inclusa est. In his cardinibus controversia nostra vertitur: primum quod ecclesiae formam semper apparere et spectabilem esse contendunt, deinde quod formam ipsam in sede romanae ecclesiae et praesulum suorum ordine constituunt. Nos contra asserimus, et ecclesiam nulla apparente forma constare posse, nec formam externo illo splendore, 1) Epist. 3. libr. 2. et in epist, ad Iulianum de haeret, baptiz. 73. 2*