18:22 3167. PASCHALIS 0 CALVINO. Queritur se a famulo dimisso calumniis apud Genevenses inf amotum esse. (Ex autographo Cod. Paris Dupuy 102, fol. 139.) Doctrina et pietate viro clarissimo D. Iohanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori ac fratri colendissimo. Genevae. S. P. in Domino. Quam ego, ab eo tempore quo te primum novi, tui nominis studiosus, nedum tui semper amantissimus exstiterim, non pauci quum honesti tum religiosi viri testificari possunt. Quam vero ea ipsa Christi servatoris doctrina, quam tu multis editis voluminibus pioque conatu omnibus hominibus proponere non defatigaris, mihi in imo pectore infixa inconcussaque etiam nunc haereat, novit Dominus cui uni hanc ipsam gratiam acceptam fero, et cuius dono semper eandem in me futuram spero atque confido. Licet huius veritatis testes permultos etiam probos viros, tibi inprimis notos, de Christi ecclesia bene meritos, erga te optime affectos, et quibus tu vicissim omnem pietatem tribuis, afferre possem. Quum haec igitur se ita habeant, quali quantove dolore me putas affecerunt modo nonnullorum amicorum literae, nec non soceri mei viva voce emissa verba, ex quibus omnibus audivi impudentiam Ito- Uti, nuper famuli mei, eo usque prorupisse ut non dubitaverit coram ipsis Dominis istiusque civitatis pientissimis praefectis, ac coram omnium tuorum fratrum et comministrorum venerando coetu me deferre, quod in tui atque doctrinae tuae odium omnem pietatis doctrinam abnegaverim? Nihil equidem tristius afferre poterant. Significaverat illi quidem paulo ante, Boletum haec et alia huius generis quam plurima de me in plebem magno applausu iam sparsisse. Sed tunc visum fuit huiusmodi nequissimi hominis calumnias facillime potuisse dilui, si datis ad collegium nostrum adeoque ad 3167.1) Giulio Cesare Paschali Italus, Institutionem Calvini in I. ital. vertit (Institutione della Religion Christiana di Messer Giov. Calvino in volgare tradotta per G. C. P. In Geneva appresso Iacopo Burgese Ant. Davodeo et Franc. Iacchi 1557. 4.) cf. Henry III. 185, qui eundem etiam Vireti et al opuscula vertisse dicit. Musis etiam se dicaverat et a. 1592 a. aet. 65 sexaginta psalmos prelo dedit, item librum Rime spirituali continentem et primum cantum q. d* magni carminis epici (Universo), historiam sacram a condito orbe ad Ganaaniticae terrae expugnationem enarrantis. 2*