16:22 cordia Bucerana quam ille ante quatuordecim annos hic inter concionatores composuit. Ei si velimus subscribere, habebunt omnia bene. Deinde etiam actum de caeremoniis : ne diversis a germanicis utamur. Haec sunt duo praecipua capita. Nos per Dei gratiam spero ita responsuros 14) ut nomen eius et veritas illustretur semper magis atque magis. Admodum christiane mones in tuis literis quid me sequi oporteat. Verum meo iudicio nulla illi nostra subscriptione aut conciliatione placabuntur, nisi cum suo sano intellectu, nam ita palam testantur. Quod mones, diligenter cavebimus ne quid insit fuci aut servilis dissimulationis. D. a Lasco nosti, et ego certe quam sententiam abs te didici, confirmatam autoritate verbi Dei, nunquam mutabo per Dei gratiam, neque dissimulabo, et quantum potero in doctrina fugiam fucos omnes et dissimulationem. Habeo itaque et in hac parte tibi gratias immortales pro isto tuo salubri consilio. Hogo ne desinas me candide sic de omnibus admonere, Tua scripta nostri senatores amant et expetunt, id quod nostris concionatoribus displicet. Avide exspectatur tua responsio contra Westphalum. Alius quidam Erhardus 15) edidit confessionem aliam quam nondum vacavit legere. Attamen si potero accipies cum hisce meis literis. Audio Illyricum et Westphalum1*) nescio quid praeterea perlucire. * Illi porro, quantum video, multum promovebunt veritatem. Nostri senatores eo magis incenduntur desiderio tuorum scriptorum quo clamosi homines magis vociferantur. Noster hic mandatum habet a reliqua ecclesia consulendi te de aliquo ministro in D. Richardi locum surrogando.17) Negotium hoc tuae pietati commendo. il) Responsi autor fuit Lascus et quidem satis prolixi, quod a. d. IV. Cal Mart. Senatui traditum fuit (Rel Hdl I c. Beil ll, p. 17.) Petunt ut de Buceriana formula sententiam suam dicere ne cogantur, quum satis sit afftrmasse consensionem cum Augustana, in caeremoniis vero libertatem sibi vindicant. Quantum ad artes exercendas paupertatem suorum respiciendam modestissime praetendunt. 15) Schnepfius prof. Ienensis inde ab a. 1549, etsi acerrimis non adnumerandus, Cal. Dec. 1555 ducibus Saxoniae, orthodoxiae sc. tutoribus et patronis, dicavit libellum: Confessio de eucharistia hanc ob causam hoc potissimum tempore edita quod certamina vetera de coena Domini novis libellis classicum canentibus recrudescere incipiunt (Jen. 1556) cf. Jul Hartmann, Erh. Sohnepf. Tub. 1870, p. 87. Falso Planckius (V. 2, p. 73) a. 1557 indicat. Catalogus bibi civ. Turic. editionem recenset Arg. 1555 impressam (?) 16) A Flacio aliquid exspectatum fuisse non mirum. Urat orthodoxiae lutheranae eo tempore coryphaeus, et duces Saxoniae in eo erant ut eum lenam accerserent (Preger II. passim). Westphali responsum ad secundam Calvini defensionem prodiit 1557. Vide prolegomena T. IX. 17) De Perrucello cogitarunt, qui tamen recusavit. (N. 2352. 2363.) 2*