15:22 turum timeret in lectulo morientem, quod suo suffragio illum condemnasset. Sed quorsum haec? Ut intelligas, quod nullo monente facis, verum esse quod scribis, multos alioquin non pessimos homines vereri tamen ne vel minima ministrorum verbi astipulatione magistratuum irae nimis accendantur hac parte, quum sint in plectendis gravissimis et convictis sceleribus tardissimae. Addo papistis nos gratius facere nihil posse quam si illorum saevitiam detestati novam ipsi patiamur et domesticam repullulare carnificinam. Sunt haec quidem odiosa et propterea tibi privatim scripta, quem ego nihil cogitationum mearum latere volo. Neque ignoro multa contra posse obiici, quae est ingeniorum foecunditas: sed ego non descendam in arenam nisi urgente conscientia. Malo esse mutus dum per conscientiam licebit quam contentione et cuiusquam offensa erumpere. Saluta Textor em et fratres omnes mea mihi vita cariores. Bernae 10. Februarii 1554. Tuus in Domino frater Nicolaus Zerchintes. Vellem libri tui priorem partem de iure gladii, quem magistratus sibi vendicare in coercendis haereticis possint, non tuo nomine sed senatus tui exstare, qui sui facti defensor esse poterat. Ego non video gratiani aliquam te inire posse apud sedati animi homines quod primus omnium ex professo fere hoc argumentum tractandum susceperis omnibus ferme invisum, quantum ex praeludio iudiciorum elicio, 1905. VIRETUS CALVINO. Ex Orhano negotio sibi molestia nascitur et invidia hominum. Libros contra Servetum accepit Suteerus monendus ut apud suos pro reformatione Orbae peragenda agat. (Ex autographo Cod, Genev. lll, fol. 107.) Eximio Iesu Christi servo D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori fidelissimo fratri et symmystae plurimum observando Genevae. S. Mihi novum esse non debet ut scribis quod mihi nunc accidit ab iis apud quos non memini 2*