13:22 tius atque iucundius accidere posse, quam si mihi ipse apud te vivendi facultatem aliquam dederit.5) Et quamvis ingentia pericula vobis ab Antiocho6) impendere non dubito, tamen si haberem (ut tecum pro tua singulari humanitate agam familiariter) aureos viginti aut plus quiddam, tibi sancte affirmo, perlubenter me atque percupide apud te, si velles, hyematurum esse. Sic enim tibi velim persuadeas verba illa tuarum ad me literarum non minus certe acria quam aurea: potius te ad beatam mortem ducere cuperem quam in misera vita relinquere, suam plane in animo meo vim atque autoritatem obtinuisse. Tametsi ut non hyemem tantum sed etiam aestatem hic transigerem, non tamen in misera me abs te vita relictum esse faterer. Precor autem Dominum ex animo ut me mille potius beatas mortes obire quam in misera vita diem unum traducere patiatur. Atqui tam multa, inquis, pericula tibi undique obversantur. Quis negat? Sed quo igitur abeam? Mene hac civitate delectari censes, in qua ne in hospitii quidem officinam ingredi vix possum quin a conspectu cuiuspiam e patris familiaribus iter forte facientis mihi metuam? 7) Detineo te fortasse diutius quam aequum est: sed id quod initio statui, animum tibi meum aperire volui. Valde nos omnes tuae commoverunt literae. Quin ipse quoque adolescens, sane quam ingenuus et mihi plus quam credas amicus atque benevolus, G. Tyrius, nescio quomodo iis audiendis in tui admirationem adductus est. Verum ego praecipuo quodam modo sensi me iis affici oportere, primum quod ad me praecipue pertinerent, deinde quod videbam te in quandam de me diffidentiam excidisse. Itaque conatus sum ista satis longa oratione illam ex animo tuo eximere. Quid autem praestiterim ignoro. Dominus ipse quod volet efficiet. Caeterum eum ego imploro atque obtestor, ut notam tibi meam erga se fidem atque constantiam faciat, uti quemadmodum te hactenus instituisse facile mihi persuadeo, ita pro me apud illum proque fidei meae incremento vota facere non desinas. Bene vale, vir clarissime, praestantissime Christi minister et pater in Domino mihi semper observande. Dominus Iesus adversus nefarios impiorum omnium conatus spiritu suo te confirmet et ecclesiae suae incolumem quam diutissime conservet. Lugduni 27. Iul. 1548. Tuus Tuique observantissimus Franciscus HTMNS. 5) Antequam Lausannam vocaretur aliquamdiu apud Calvinum commoratum esse autor est JBaylius. 6) Utrum Imperatorem significet an JRegem parum inter est. De re ipsa lege proximam Sulseri. 7) Pater sacris pontificiis fervide adhaerens filium omni auxilio destitutum quasi eiuraverat