11:22 ipso, aliquid fructus decerpere potuero. Nunc supputemus: Recepistis 14 ^7, quibus addantur 2 \y, quos Michael pro Bibliis latinis se vobis soluturum recepit. Item pretium Bibliorum ac psal. hebr. 6 fl. 10 s. cum tribus libellis gallicis quos pro laboribus ipsi Michaeli ac Guilielmo dederam 10 s. Summa omnium quae pro receptis sunt habenda 82 fl. 4 s. Supersunt ex 106 fl. 6 s. 24 fl. 2 s. Ex quibus detrahe 2 \J solares quos nunc mitto, unde remanent 14 fl. 10 s. Sed vereor ne ultra medium horum ex indictis pretiis decidendum postremo veniat. De exemplari N. T. Io. Girardus et Antonius Vellensis l) dixerunt pauca esse in eo praeter Io. Michaelis editionem, cuius prototypum esse asserunt. Ego tamen exactius id expendam. Exemplar vero Bibliorum fratri Armentiano tradiderant, qui praeter ea quae ad chalcographiam conferunt nulla fere annotamenta reperisse se asserit. Sed et ipse delusus est. Ubi enim pentateuchum ab eo correctum extorserunt Antonio Marc 2) et Morando, huic muneri incumbentibus illum praeterierunt. Nec defuerunt qui dicerent Olivetanum quiescentem suis non indigere laboribus. Sed iis respondeo anabaptistam esse satisfactionem, quae non satis, imo nihil, mihi ac piis omnibus faciat. De Petri3) nostri procrastinatione ac negligentia si nunc enarrare liceret incommoda, quae pauperculo fratri omnia sua piis usibus exponenti contigerunt, abunde excusandum censeretis. Quod autem in postremis meis literis excidit, meo vertendum vitio. Quam primum licuerit, persoluturus est omnia fideliter et iam ipse mecum in hoc laboramus. Vale amicorum decus. Saluta si placet nomine nostro (Alexandri) ac piorum fratrum D. Capitonem, Bucerum, Sturmium, Haedionem et curatum cuius nomen excidit.4) Ipse qui olim istic parochum agebat bonus vir. Fratrem tuum et Enardum mihi carissimos non praeteribis. Commendatissimam habete hanc eeclesiam et me potissimum ac omnes in precibus vestris. Quandoquidem Satan iisdem initiis ac per eosdem ruinam mihi minatur ut vobis Genevae, nisi Dominus averterit. Tononii 21. Febr. 1540. Tuus quantus quantus est Christoph. Libertinus. Quum in reditu ex Berna harum turbarum gratia Gaucherius mihi occurrisset, rogatus a me tres coronatos Petri nomine tradidit quos cum alO. 1) An Pignaeus? (N. 156.) 2) Mar curtio 3) No i Ohvetani (cuius hoc unicum praenomen fuit, Mobertus gentilitium), sed potius alius de quo N 185, ubi etiamp quem mox habebis, Alexander* 4) Firmam* 2*