10.2:22 In his mittendis 2) tibi acquiesco, si proximum putas tuum adventum. Unum superest, desidefari a me occasionem qua possem, si non referre gratiam, saltem propensam promptamque animi.voluntatem quali3) officiolo meo declarare: quam rogo experiaris dum locum tuo corpori quaeris. Videbis, profecto tibi paratam habitationem, nec sub dio tibi frigendum esse, quanquam ae Chemino sit minime dubitandum, quum tibi coram pluries receperit. Itaque itineri te accinge: fratrem habebis comitem, quem dum isthic erit tibi .commendo. Quod aiftem me tuorum commentariorum exemplari donaverit, gratias ago, licet nondum acceperim. Interea tamen Agneto et Begio literas parabo.4) Est apud Franc. Sylvium0) mihi consobrinus nomine Valentius.6) Is nuper quum parentum monitu ad dialectices artis professionem invitaretur, ad me scripsit quidnam sentirem de futuro illius studio. Videas, rogo, per otium, quid in lingua latina profecerit, num illius lectionis capax sit. Vale amice integerrimo. Au^ reliae. Idib. Maiis.7) 16. CALVINUS BUCERO. Commendat Bucero Gallum quendam, qui olim iam religionis causa, ut videtur, Argentoratum migraverat, nunc autem in patriam reversus rursum falsis rumoribus obnoxius et anabaptistarum erroris suspectus denuo istuc et in summa quidem inopia se recepturus est (Ex autographo Archiv. Thoman. Argentor. Epp. Variorum Vol. II. Edita a Orottet, Chron. p. l l . Hermiuj* III. 201 anglice ap. Bonnet-O. I. p. 9.) Domino Bucero episcopo Argentoratensi.J) Gratia et pax Domini tecum per misericordiam Dei et victoriam Christi. Scribendi nec otium erat nec argumentum ne- 2) non bibliis, ut Hm. putat, quippe quae Calv. inter sarcinas suas ipse Aureliam asportalurus erat, sed Uteris quas rescribendas rogaverat. 3) Sic in Cod. Omnino legendum: qualicunque. 4.) ad Bituriges mittendas. 5) Habes huius nominis Parisiis duos, alterum professorem medicinae, alterum Collegio Tornacensi praepositum (Du Bois). Hm. 6) In textu huic nomine superscriptum est alia forma. Valens, et in margine additur: Io. Valens. Hmj. eum Iean Vaillant de la Guesle suo gallico nomine venisse dicit. 7) Qui fecit apographa Cod. Bernensis P. Daniel de suo addidit: 1531; tu vero facile ex mentione editi Commentarii in Senecam facta annum 1532 elicies. 16 1) Prima haec inter pas quae nobis asservatae sunt 2*