51:219 219 EPIST. PAULI AD EPHESIOS 220 fuisse Pauli mentem iudico. Sequor enim contextum. Quia hortatus erat ut coarguendo mala opera infidelium eruerent ea ex tenebris: nunc addit, proprium lucis officium esse quod illis praecipit: nempe m a n i f e s t a r e . Lux est, inquit, quae omnia manifestat. Inde sequebatur eos esse indignos hoc titulo, nisi in lucem proferrent quae tenebris involuta erant. 14. Quamobrem dicit. Laborant interpretes in loco indicando: quia videtur Paulus testimonium citare ex scriptura quod nusquam invenitur. Dicam quod ego sentio. Primum inducit Christum per suos ministros loquentem. Nam haec ordinaria est concio, quae quotidie audiri debet ex evangelii praeconibus. Quid enim aliud est eis propositum quam ut mortuos excitent ad vitam?* Iuxta illud, Veniet hora, et iam est, quum mortui audient vocem filii Dei: et qui audierint, vivent (Iohan. 5, 25). Nunc loci circumstantiam expendamus. Dixerat Paulus redarguendos esse infideles, ut in lucem producti agnoscere sua mala incipiant. Nunc Christum loquentem inducit: quia haec vox assidue resonet in evangelii praedicatione, Surge qui dormis. Caeterum interea non dubito quin ad prophetarum vaticinia alludat, quae hoc ipsum praedicunt de regno Christi. Quale est illud Iesaiae (60, 1): Surge, illuminare, Ierusalem: quia venit lumen tuum, ete. Quum ergo ita sit, excitare conemur, quantum in nobis est, dormientes ac mortuos: ut eos adducamus ad lucem Christi. Nam quod addit; et i l l u c e s c e t t i b i C h r i s t u s : non significat tunc demum affulgere nobis eius lumen, ubi surrexerimus ex morte: quasi praeveniamus eius gratiam. Verum bimpliciter demonstrat Paulus, nos resurgere a morte in vitam, quum nos Christus illuminat. Idque prioris sententiae confirmandae causa: infideles scilicet a caecitate revocandos, ut salvi fiant. Quod aliqui codices pro emcpauaec, legunt l^atpexat, hoc est continget, manifestus est error. Itaque lectionem illam sine controversia repudio. 15. Videte igitur quomodo exacte ambuletis: non tanquam insipientes, sed tanquam sapientes^ 16. redimentes tempus, quoniam dies mali sunt 17. Quare ne sitis imprudentes^ sed intelligentes quae sit voluntas Domini. 18. M ne inebriemini vino in quo inest lascivia^ sed impleamini spiritu. 19. Vobis ipsis loquentes psalmis, et hymnis^ et canticis spiritualibus, canentes etpsallentes in corde vestro Domino. 20. Gratias agentes semper de omnibus, in nomine Domini nostri Iesu Christ^ Deo et patri. 15. Videte igitur. Si aliorum discutere tenebras fideles debent fulgore suo: quanto minus caecutire ipsi debent in proprio vitae instituto ? Quibus enim tenebris se occultabunt, quibus illuxit sol