50:219 219 EPIST. PAULI AD GALATAS 220 promissionis est metonymia: continens enim accipitur pro contento. 23. Antequam autem veniret fides, sub lege custodiebamur , conclusi sub fidem, quae revelanda erat. 24. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificaremur. 25. Adveniente autem fide, non amplius sub paedagogo sumus. 26. Nam omnes filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. 27. Siquidem quicunque in Christum baptizati estis. Christum induistis. 28. Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus neque femina. Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. 29. Si autem vos Christi: ergo semen Abrahae estis, et secundum promissionem haeredes. 23. Antequam veniret fides. Ilic plenior habetur definitio propositae quaestionis. Nam aperte exponit non tantum quis sit usus legis, sed etiam cur temporalem esse oportuerit. Quia alioqui semper absurdum videbatur, Iudaeis traditam fuisse legem, a qua gentes immunes essent. Si enim una ex Iudaeis et gentibus ecclesia, cur diversum regimen? Unde aut quo iure nova haec libertas, quum sub legis subiectione fuissent patres? Ergo eiusmodi esse discrimen docet quod ecclesiae unionem et concordiam non impediat. Iterum monendi sunt lectores, Paulum non de caeremoniis tantum, nec de lege morali seorsum loqui: sed totam oeconomiam comprehendere, qua Dominus sub vetere testamento populum suum gubernavit. Hoc enim veniebat in disceptationem: utrum forma regiminis a Mose instituta valeret ad comparandam iustitiam. Hanc legem Paulus carceri primum vel custodiae comparat: deinde paedagogo. Utraque similitudine palam facit, talem fuisse legis naturam, ut nonnisi ad certum tempus vigere debuerit. Fides. Significat revelationem plenam eorum, quae tunc latebant sub obscuritate umbrarum legis. Neque enim fidem adimit patribus, qui sub lege vixerunt. De fide Abrahae prius visum est. Aliorum exempla commemorat autor epistolae ad Hebraeos. Denique fidei doctrina testimonium habet a Mose et omnibus prophetis: sed quia tunc fidei claritas non ita palam exstabat, ideo tempus fidei appellat tempus novi testamenti, comparative, non simpliciter. Atque hunc sibi fuisse sensum mox demonstrat, quum dicit conclusos fuisse sub fidem quae erat revelanda. Testatur enim his verbis, participes fuisse eiusdem fidei, qui sub legis custodia erant. Neque enim lex a fide eos arcebat: sed ne vagarentur extra septa fidei, retinebat ipsos. Et est elegans allusio ad id, quod ante posuerat, scripturam concludere omnia sub peccatum. Quemadmodum ergo undique tenebantur obsessi a maledictione: ita huic obsidioni habebant oppositam