49:219 219 EPIST. PAULI AD ROMANOS 220 diatos Iudaeos, gentes in eorum locum subingressas esse docuerat: ne odiosam redderet Iudaeorum salutem gentibus, ac si earum salus illorum exitio constaret: falsam illam opinionem antevertit ac contrariam sententiam statuit: nihil magis posse conducere ad promovendam gentium salutem quam si maxime apud Iudaeos floreat ac vigeat Dei gratia. Id ut probet, utitur argumento a minori: si potuit illorum lapsus gentes excitare, et eorum imminutio locupletare, quanto magis ipsorum plenitudo? Est enim illud contra naturam factum, hoc naturae ordine fieret. Neque vero impedit istam rationem, quod verbum Dei ad gentes permanavit, postquam Iudaei respuendo veluti evomuerant. Nam si recepissent, multo plus fructus attulisset eorum fides quam peperit incredulitas ista occasione. Siquidem et hinc confirmata foret Dei veritas: quod constitisset in illis esse impletam: et ipsi doctrina plurimos adduxissent, quos pertinacia potius avertebant. Magis autem proprie loquutus fuisset, si lapsui opposuisset suscitationem. Quod ideo admoneo, ne quis dicendi ornatum hic requirat, aut offendatur ista dicendi ruditate. Pectus enim, non linguam ut formarent, haec scripta sunt. 13. Vobis enim dico gentibus. Confirmat optima ratione, quod nihil decedat gentibus si Iudaei rursum cum Deo redeant in gratiam. Ostendit enim sic coniunctam esse utrorumque salutem ut eadem opera promoveri queat. Nam sic gentes alloquitur: Quum sim vobis peculiariter destinatus apostolus, ideoque salutem vestram mihi commissam singulari quodam studio debeam procurare, et quasi rebus omnibus omissis unum illud agere: officio tamen meo fideliter fungar, si quos e mea gente Christo lucrifecero: idque erit in gloriam ministerii mei, atque adeo in vestrum bonum. Quidquid enim valebat ad illustrandum Pauli ministerium, gentibus erat conducibile: quarum salus illius erat finis. Utitur autem hic quoque verbo TcapaCyjA&aac, quo mosaicae prophetiae eventum, qualem describit, expetant gentes, ubi intellexerint sibi esse salutarem. 14. Salvos fecero. Hic observa ut verbi minister servare suo modo dicatur, quos ad fidei obedientiam adducit. Sic enim moderari salutis nostrae dispensationem oportet, ut totam eius virtutem et efficaciam penes Deum esse sciamus, eique laudem meritam tribuamus: praedicationem tamen intelligamus instrumentum esse peragendae fidelium salutis: quod etsi nihil sine Dei spiritu promovere queat, illo tamen intus operante, suam actionem potentissimo exserit. 15. Si enim reiectio. Locus hic, quem multi obscurum ducunt, nonnulli pessime depravant: sic intelligi (meo iudicio) debet, ut sit alterum argumentum a minoris et maioris comparatione, in hunc sensum: si tantum potuit Iudaeorum abiectio, ut