15:219 219 EPISTOLAE 2002.2005 220 Apud alios plus habebit ponderis, ut arbitror, testimonium illud, quam si quid privatim tibi scriptum ostenderes : quia facile obreperet suspicio gratia et precibus esse elicitum. Semper quidem tibi duo haec in primis erunt spectanda: ne quid tibi plus imponi sinas, quam ferat ecclesiae aedificatio, et tranquilla puraque conscientia suscipere tibi liceat. Spero etiam a senatu et pastoribus nonnihil impetratum iri, modo absit contentio.4) Nihil enim magis eos exacerbat, et ad repugnandum acuit, quam ubi se et sua damnari putant. Tu vero ex re praesenti melius quid expediat dispicies. Quare nihil praescribo. Vale, eximie vir et frater mihi carissime. Dominus te spiritu suo regat laboremque tuum benedicat. Collegae mei te amanter salutant. Fratribus gratiam Dei et omne benedictionis genus ex animo precor. Genevae, 6. Calendas Septemb. 1554. 2003. CALVINUS VERMILIO. Eius commentarium in Genesin cupide exspectat. Melanchthonis notat silentium et timiditatem. Argentoratensia obiter attingit. (De hac idem valet quod modo de praecedentibus diximus. Manu scripta non exstat. Anglice versa exstat in ed. Philad. III. 59.) Etsi communis amicus noster Sturmius *) consilium mihi suum de Commentariis dicandis perscribens, te quoque idem sentire addiderat hoc tamen ipsum ex tuis literis intelligere longe mihi fuit gratius. Unum vereor, ne labor meus, quem tibi curae esse ostendis, non tanti aestimandus fuerit. Qui fit autem, ut de tuis in eundem librum Commentariis sileas? Nam quum adhuc esses in Anglia, ex responsione quam Roberto Stephano dederas brevi exituros sperabam. 2) Quare eorum fructu, quem non dubito uberem fore, diutius fraudari Dei ecclesiam 4) Quae tamen minime vitata est. 2003.1) N. 1984. 2) Hunc Commentarium Martyr ipse non absolvit. Quum Simlerus et Lud. Lavaterus praelectionum in V. T. editionem curandam susciperent, inter defuncti collegae schedas repererunt quae in 42 prima capita scripserat Editae sunt tub titulo : In primum 1. Mosis qui vulgo Genesis dicitur commentarius Turic. 1569 fol. cum editoris Simleri elogio P. M. Vermilii, et dedicatione Iewelio episcopo inscripta. Quem postea Lavaterus supplementis locupletatum cum Locis theologicis denuo edidit 1572 fol et saepius, ultima vice Heidelb. 1606.