9:218 copulata esse quae divellimus. Imo dextre a nobis explicatur copulae ratio, dum monemus non inspicienda esse nuda elementa, quae per se nihil facerent ad spiritualem [pag. 227] vitam, sed ad verbi quod illic insculptum est intuitum vertendos esse oculos. Panem et vinum si quis a coena abiiciens (ut fanaticis quibusdam contigit) allegoricam coenam faceret, non prorsus abs re Magdeburgenses dicerent signum esse visibile. Quid autem hoc ad nos, quibus propositum est ostendere unde petenda sit utilitas signorum, ne ex corruptibili eorum natura perperam de eorum virtute iudicium fiat? Ergo ut vera et efficax sit significatio, et exhibeatur veritas, piorum sensus revocamus ad promissionem. Quo etiam spectat illud Augustini : Accedat verbum ad elementum, et fiet sacramentum. Hinc apparet quam bona fide nos doli mali insimulent Magdeburgenses et quam modeste et humaniter nobis exprobrent, imperiose nos iubere quod nunquam in mentem venit. Quis enim non videt tunc vere cum pietatis profectu teneri signorum usum, ubi in illis refulget promissio, qua remota tota actio instar ludicri spectaculi evanescit? [pag. 228] Vicesimum sextum argumentum. Coena Domini accipitur fide, fides est rerum absentium : ergo in coena non praesto adest corpus Christi. Quod sic correctum paulo erit aptius: Instituta est coena ut Christum in coelesti sua gloria sedentem fide quaeramus: hoc autem modo impletur apostoli dictum, fidem rerum esse absentium: loco igitur abest Christus secundum humanam naturam. Nomen loci exprimo, quia non obstat distantia, quominus fruamur praesentia Christi, qualem scilicet desiderat fides. Hic cessat Magdeburgensium solutio, fidem interdum circa corporalia versari. Neque enim si Christum ex virgine natum et crucifixum apprehendit, simul etiam detrahit e coelo, ut loco praesentem sistat. Nos vero eam quae fidei convenit Christi praesentiam in coena fatemur, absentiam restringimus ad naturae veritatem. Hoc modo supra spem agnoscunt fideles, quamvis in terra peregrinentur, vitam [pag. 229] capitis sui sibi esse communem. Vicesimum septimum argumentum est: Humanum corpus est definitum, nec potest esse ubique: Christus vere humanum corpus assumpsit et adhuc retinet: ergo secundum humanam naturam non potest esse ubique. Apparet inter se lusisse Magdeburgenses, et dum evertere volunt sacrum et inviolabile Christi symbolum,!) sua symbola quasi ad cauponam afferre. Cuius rei praemonitos velim esse lectores, ut si posthac animadvertant usque ad fastidium repeti quod iam de loco dictum est, ex hoc acervo confuso colligant, nihil iudicio vel ra- 1) les signes du sainct et sacre banquet de Christ