55:218 Atque hoc rarae consolationis est, quod nostra conditio, qualem experimur, tot ante sacculis praedicta fuit. Nam inde colligimus, non frustra felicem eius exitum nobis promitti. Deinde agnoscimus non fortuito nos, sed certa Dei providentia affligi. Denique prophetiae instar speculi sunt, ad repraesentandam nobis in tribulationibus coelestis gloriae imaginem. Dicit quidem Petrus, de venturis in Christum afflictionibus spiritum fuisse testificatum: sed Christum a suo corpore non separat. Itaque non debet hoc restringi ad Christi personam : sed initium faciendum est a capite, ut membra sua ordine sequantur: quemadmodum Paulus docet oportere nos ei configurari qui primogenitus est inter fratres (Rom. 8. 29). Denique non tractat Petrus quid Christo sit proprium, sed de universali ecclesiae statu disserit. Sed hoc ad fidei nostrae confirmationem multo aptius, dum nostras afflictiones in Christo considerandas proponit: quia melius in eo cernimus connexionem mortis et vitae inter nos et ipsum. Et certe hoc ius atque haec ratio est sacrae unitatis, quod in membris suis quotidie patitur, ut postquam in nobis absolutae fuerint eius passiones, suum vicissim complementum habeat gloria. Qua de re plura ad Coloss. 3. cap. et 1. ad Timoth. 4. 12. Revelatum est quod non sibi. Hunc locum perperam arripiunt fanatici homines, ut patres, qui sub lege vixerunt, excludant a spe aeternae salutis. Neque enim simpliciter negat quin saeculo suo utiliter ministraverint prophetae, atque ecclesiam aedificaverint : sed tantum docere vult, utilius nobis esse eorum ministerium, quia in saeculorum fines incidimus. Videmus quam magnifice Christi regnum extollant, quam sint in illo ornando assidui, quam studiose ad illud quaerendum omnes stimulent. Atqui praesenti eius adspectu privati sunt per mortem. Quid hoc aliud fuit, quam mensam sternere, ut cibis appositis alii postea vescerentur? Fide quidem delibarunt quae nobis per eorum manum Dominus fruenda transmisit: quin etiam in solidum animae cibum Christi fuerunt participes. Sed nunc de rei exhibitione agitur. Scimus autem his quasi finibus inclusum fuisse munus propheticum, ut se et alios in spem venturi Christi alerent. Ergo eum non nisi absconditum, et quasi absentem possidebant. Absentem dico, non virtute aut gratia: sed quia nondum in carne manifestatus erat. Quare et regnum eius sub involucris adhuc latebat. Denique in terram descendens, quodammodo coelos nobis aperuit, ut spirituales divitias, quae non nisi sub figuris procul ostendebantur, prope cernere liceat. Haec igitur Christi manifestati fruitio discrimen inter nos et prophetas ostendit. Unde colligimus quomodo nobis potius quam sibi ministraverint. Caeterum quum divinitus admoniti essent prophetae, differri in aliud saeculum quam praedicabant gra-