50:218 poterant, expedire pergat. Priusquam vero ad quaestionem respondeat, procul repellit tantam absurditatem more suo: ut admoneat quantopere abominari piae aures debeant quidquid est in Deum contumeliosum. Verum subest aliud artificium quod observare convenit. Huius enim criminis accusat adversarios, quod Deum sibi ipsi contrarium faciant. Nam legem et promissiones ab eo profectas esse constat. Quisquis ergo aliquid inter eas repugnantiae inducit, in Deum est blasphemus. Repugnant autem si lex iustificat. Ita appositissime retorquet in adversarios Paulus quod falso et calumniose adversus illum intendebant. Nam si data esset lex. Responsio est indirecta (ut loquuntur), quae nondum plane consensum legis et promissionum declarat, continet tamen quantum satis est ad tollendam repugnantiam. Prima facie diceres hanc sententiam alienam esse a contextu: nec quidquam valere ad solutionem quaestionis: sed non est ita. Tunc enim adversaretur lex promissionibus, si vim haberet iustificandi. Essent enim duae rationes contrariae iustificandi hominis, et veluti duae viae inter se dissidentes ad consequendam iustitiam. Paulus autem hoc adimit legi. Sublata igitur est repugnantia. Ego, inquit, concederem, acquiri iustitiam ex lege, si illic salus inveniretur. Sed quid? 22. Conclusit scriptura. Nomine scripturae potissimum legem ipsam designat. Ea includit universos mortales sub reatum: ergo iustitia ipsos spoliat potius quam donet. Validissima ratio: Tu iustitiam in lege quaeris : lex autem ipsa, cum tota scriptura, nihil hominibus relinquit praeter damnationem: omnes enim homines cum suis operibus damnat iniustitiae. Quis igitur ex lege vivet? Alludit ad illud, qui fecerit haec, vivet in ipsis. Ab illa, inquam, vita exclusi per reatum, salutem frustra in lege quaereremus. Omnia dicendo, plus expressit, quam si omnes dixisset. Neque enim solos homines, sed quaecunque habent vel afferre possunt, complexus est. Ut promissio ex fide. Nullum enim aliud remedium, quam ut operum iustitia exuti confugiamus ad Christi fidem. Certa igitur est consequentia: si opera in iudicium veniunt, omnes sumus damnati. Ergo fide Christi obtinemus gratuitam iustitiam. Caeterum sententia haec plena est eximiae consolationis: admonemur enim, quoties audimus nos damnari in scripturis, paratam esse nobis opem in Christo, modo nos ad ipsum conferamus. Perditi sumus, etiamsi Deus taceat. Cur ergo toties pronuntiat nos esse perditos? Nempe ne aeterno exitio pereamus: sed perculsi tam horribili sententia et confusi, fide quaeramus Christum, per quem transeamus a morte in vitam. In voce