15:218 Ior. Triste quidem miserumque spectaculum est, dispersas, quasi laceri corporis membra, ecclesias videre. Sed quid si haec dissipatio admonet instare tempus, quo Dominus filios suos in coelum colligat, qui exsilio vix locum in terris reperiunt? Interea assuescant profugi fratres, ubi et corpore et animo peregrinati fuerint, ad ultimam migrationem. Porro, ut se placide in precario hospitio contineant, te illis et modestiae et moderationis exemplar esse convenit. Atque in eam rem non parvo adiumento fore tibi spero symmystam tuum D. Morcllum,2) cui non minus praeclarum sinceri animi et mansueti spiritus, quam doctrinae testimonium boni viri reddunt. Eum meo nomine plurimum salvere iubebis. Collegae mei vobis ambobus salutem optant. Vale, carissime frater. Dominus tibi semper adsit, t% spiritu suo regat laboresque tuos benedicat. Genevae, 6. Calendas Septembris. 1554. 2002. CALVINUS PERRUCELLO. Ministerium apud Vesalienses auspicanti autor est ut se quoad caeremonias legibus a Lutheranis impositis accommodet citra damnum fidei et ecclesiae. (Ex eodem thesauro quo et praecedentes, quas in omnibus editionibus haec proxime sequitur, gallice tamen non vers¡í est. Cf. Frankf. Rel. Handl. I. 293. Anglice exstat 1. L III. 64.) Tibi locum obtigisse,*) ubi operam impendas Dei ecclesiae, gaudeo: ac Dominum precor, ut ad stationem in qua te locavit fideliter tuendam spiritu suo gubernet. Porro, quia in caeremoniis tibi non datur quae optanda esset libertas, dabis operam ut te ferre omnes intelligant magis quam probare quidquid superfluum erit. Ego quid sentirem meis ad fratres literis,2) de te nihil cogitans, palam et ingenue sum testatus. Quibus non placebit meum consilium, nihil apud eos te iuvabit mea autoritas.3) 2) Io. Murellius vocatur in ea quam modo laudavimUs historia. Hic cum alio theologo Lud. Castellione die festo Trinitatis coenae participavit in eccl. luth. ut unitatem in fide publice testatam faceret (ibid. p 77). Uterque erat Hispanuh. 2002.1) Ipsa hac aestate Vesaliam appulit munus ecclesiasticum apud coetum Gallorum eccsulum suscepturus. (Woltefs, Mes. Gesch. v. Wesel p. 169). 2) N. 1929. B) Vides Perrucellum a Calvino Vesaliensibus commendari voluisse: hic vero quae antea in communem usum scripsit sufficere ratus ad res componendas, siquidem illi consiliis ipsius aurem praebere voluerint, a novo publico scripto pro tem- $ore abstinere mavult.