9:217 217 AD WESTPHALUM. 218 Christi edenda ad os carnale restringunt, quia dictum sit: Accipite, edite, hoc est corpus meum. Etsi enim mysterio [pag. 224] annexa est promissio, prudenter tamen spectandum est quid ipsa mysterii natura ferat. Sic enim annexa est promissioni externa et sacramentalis actio, ut tamen nihil magis praeposterum sit, quam eam confundere cum esu spirituali. Nec vero tam obliviosus erat Paulus, ut de perfecta cum Christo fidelium communicatione vel unione disserens, si quid in coena esset excellentius, omitteret. Summa haec sit: quum praecipuus sacrae coenae sit finis, Christum eiusque vitam nobis communicare, videndum esse qualiter nobis sit Christus vita. Ab hoc scopo si deflectitur, impiam sacri mysterii esse lacerationem. Vicesimum quintum argumentum est: Promissiones evangelii sunt spirituales, et ut fide sunt accipiendae, ita fide sunt efficaces; sacramenta vero omnia ex promissione pendent: ergo spiritualis est coena, fideque tantum est efficax. Si ita est, non opus est Christum [pag. 225] corporaliter edi. Respondent Magdeburgenses, vel definitionem esse vitiosam, vel non esse plenam partium enumerationem. Maiorem enim non nisi de nudis promissionibus extra sacramenta volunt intelligi. Sed quis unquam praeter eos spiritum et fidem a sacramentis disiungere tentavit? Nam si stemus eorum placito, sic dicendum erit, promissiones signis annexas carnales esse, et efficaces extra fidem. Iam ut centies crepent, promissio remissionis peccatorum non secus ac manducationis, coenae actione vestita est:1) quando haec coniunctim dicta sunt, et inseparabili nexu cohaerent: nic est sanguis, qui effunditur in remissionem peccatorum. Quale inde portentum nascetur, ut sine fide promissio carnalis reconciliet homines Deo? Utcunque se aliter sentire dicant, mea nihil refert. Certe insolubili nodo eos perversa sua speculatio implicat. Iam quomodo secundum eos insufficiens est enumeratio, [pag. 226] quia corporalis actio omittitur? Quasi vero aliunde aestimanda sit quam a sua promissione. Quid enim aliud est panis et vinum coenae, quam visibile verbum? Ergo si a verbo separetur coena, nihil a profano epulo differet. Ideoque merito contendimus non aliter sentiendum de ea esse, quam ferant evangelii promissiones, ex quibus manat quidquid habet. At non debet divelli promissio spiritualis et corporalis esus. Nihilo certe magis quam fides et verbum ab ipso externo signo, dum sacramenti nomen proponitur. Sed corporalis esus aliter definietur, nempe ex promissione. En cur sententiam a nobis non vere minus quam utiliter prolatam exagitent, materiam panis et vini non afferre nobis Christum, sed magis spectandam esse promissionem. Obiiciunt 1) est comprise.