8:217 217 PROCES DE BOLSEC. 218 veniat, qui efficaciter omnes movet, qui ad salutem sunt praedestinati? Respondit Hieronymus:1) Sibi non videri hos potius quam illos ad salutem praedestinatos esse. Caeterum credentes credere per gratiam efficacem. Quantum ad incredulos, gratiam Dei quae credere facit non esse illis efficacem quia eam pro dignitate non aestimant Quod ergo non credunt, non Det hoc fieri decreto sed eorum rebellione. Excipiunt ministri: Quod negat magister Hieronymus ullos ad salutem prae aliis ordinatos esse, id Pauli testimonio prorsus adversatur, quum docet misereri Deum cuius vult etc. (Rom. 9, 15), et ipsius Dei responso quod refertur a Moyse (Exod. 13, 15), item alteri Pauli sententiae, sanctos secundum Dei propositum vocatos esse (Rom. 8, 28). Quod postea attexit, credere per gratiam eos qui credunt, perplexum est et pravo cavillo involutum. Omnes enim quum natura increduli sint et malo addicti, nemo ad fidem venire potest nisi cuius cor Deus serio afficit. Quemadmodum Lucas recitat (Act. 16, 14) cor mulieris fuisse apertum ufc Pauli doctrinae obediret. Item apertam fuisse mentem discipulis ut intelligerent scripturas (Luc. 24, 45). Similiter Christus pronunciat, venire ad se omnes qui a patre didicerunt (Ioann. 6, 45). Atqui palam est non omnes venire. Unde sequitur non omnes aequaliter spiritus gratia affici. Porro magistri Hieronymi consilium est, non aliam gratiae Dei efficaciam tribuere, nisi quam liberum hominis arbitrium illi dederit. Fatentur quidem, culpam penes reprobos haerere quod non credunt, et eorum contumaciae imputandam esse, non Dei decreto, idque assidue inculcant apud populum, sed hinc perperam colligitur, non destitui Dei spiritu qui increduli manent. Quaesierunt ministri: Annon ita operetur Deus in suis .electis ut, praeterquam quod ad recipiendam gratiam idoneos reddit, simul etiam corda eorum formet ut re ipsa velint ?. 1) Se non capere quod Deus decreverit ex hominibus aliquos potius quam alios servare. Sed fatetur, eos qui credunt credere per gratiam efficacem, existimant. Itaque ex ipsorum culpa et contemptu contingit quod non credant, non ex Dei decreto.