15:217 217 1554 AUGUST. 218 In baptismo adesse spiritus efficaciam, ut nos abluat et regeneret. Sacram coenam spirituale esse epulum, in quo vere Christi carne et sanguine pascimur. Ergo in sedando tumultu, quem denuo concitant praeposteri homines, causa magis videtur favorabilis quam ut invidiae metu cessandum sit: cuius tamen varias agitationes in isto gradu effugere non potes. Danda solum opera est, ut aheneus ille bonae conscientiae murus non eas modo, sed quamlibet violentos totius mundi impetus fortiter sustineat Nam dum ab Osiandri patronis et flexibilem et profanae magis philosophiae deditum, quam coelesti doctrinae, vocari audio, gravius me vulnerat probrum illud, quam si vel malevoli vel protervi homines obiicerent, quod non modo fateri honestum tsset sed etiam magnifice iactare gloriosum. Tale, .arissime vir et frater mihi in primis observande. Dominus te praesidio suo tueri, spirituque regere pergat usque in finem. Genevae, 6. Calendas Septembris 1554. Ioannnes Calvinus tuus. 2001. CALVINUS POLLANO. Gratulatur ei finem peregrinationis et fixam taniem aliquam stationem invenisse. (Ex Bezae thesauro ubi praecedenti subiungitur in omnibus .ditionibus, Gen. p. 134, Laus. p. 299, Han. p. 335, Chouet ¡í. 181, Amst. p. 83, gall. Berol. p* 181. Versio anglica L 1. III. 65.) Quod ex longa et infesta iactatione tandem in portum appulisti, ubi saltem animum colligere liceat, gaudeo.1) Quod vero istic statio tibi oblata est, in qua te utiliter exerceas, et pusillo gregi, qui tua opera et sedulitate collectus est, operam tuam impendas, non tibi solum privatim, sed etiam multis piis fratribus, ad quos fructus perveniet, gratu- 2001. 1) Paulo ante quadragesimam Francofurtum venerat eum 24 civibus ex Anglia secum adductis (Bursatwebern od. Posamentirern aus Flandern: they followed the manufacture of kerseys and cloth of that nature, Strype) et Hartm. Beyerum V. D. M. adierat quo patrono veniam manendi a magistratu impetraturum se sperabat, cui Idib. Martiis petitionem obtulit in eum finem. Miseris illis et omnibus opibus destitutis d. 17. Apr. templum quod dicebatur zu den weissen Frauen concessum fuit et Mathias Bitterus minister commissus ut conciones eorum sequeretur et inspiceret. Coenam suo more celebrare negatum est. Pollanus contra Augustanae subscribere recusavit In coena calice uti iussus est et hostiis in frusta disruptis ete. (KG. von denen Beformirten in Fr Je f. <*. M. mit Vorrede Fresenii 1751 p. 68 sqq.)