10.1:217 CONSILIA. multorum calumniis. Atqui N. convictus iam satis tenetur bis (displosa in N. bombardula ex qua secunda vice ignis emicarit) tentatae caedis. Accedit quod iam antea parum ex officio sese gessit inter vos, ut mirum sit tamdiu tolerari potuisse. Ut igitur eam provinciam deinceps retineat, qua sese plane indignum praebuit, nobis quidem nullo modo probari potest. Nominatim quod ita praefracte detrectavit acquiescere piissimae exhortationi vestrae, ita hoc exaggerat hominis factum, ut abdicandum plane iam constet. In modo autem agendi hoc consilium damus, ut deligatis ex vestro coetu qui totius coetus nomine aperiant fratribus N. uti rationibus idoneis mature ac legitime expensis pronunciatum fuerit N. ferendum non esse amplius in ministerio quod male exercuerit: proinde rogare ut illius loci ecclesia ipsum etiam a se emittat, ac probet ut in eius locum submittendus alius eligatur, quem et ipsi agnoscant et approbent. Si ecclesia requiret rationes iudicii, ut plenius de re tota ipsis liqueat, tum demum expediet eadem illa ipsis articulatim proponere, quae a vobis accepimus. Quod si ita ille populum loci pellexerit atque irretient suis artibus, ut ipsi non acquiescant vestro consilio et exhortationi, tum demum admonendi erunt serio, videant uti hoc admissuri sint: quum si in eo obstinate perstent, schismaticos sese exhibituri sint, unde et ipsos a vestri corporis unitate separandi iniicienda sit vobis necessitas. Quod ad alterum attinet, quia plus in illo est imprudentiae et impetus quam certae improbitatis, satis fore videtur, si ecclesiae etiam ipsius significetur suspendi' illum a ministerio: tum ut ipse sese ita humiliet, tum etiam ut scandalum sarciatur: atque illud ita demum, ut quoties ipsis videbitur, ipsum liceat repetere et recipere in ministrum. Monendi autem erunt nominatim si de illo repetendo agetur, non aliter hoc posse procedere, quam ut ipsi etiam omnem culpae ipsius memoriam sepeliant, neque ipsi ullo modo quod acciderit, exprobrent, neve haec temporalis castigatio illi sit fraudi, quominus ipsi integrum sit alios deinceps reprehendere ex ministerii ratione, adeoque ut doctrina ipsius plenum ius et autoritatem quam meretur, obtineat. Optassemus quidem in mitiorem sententiam inclinare si fieri potuisset, sed veriti sumus ne parcendo illis Dominus interea tanto minus parceret. Valete fratres dilectissimi. Dominus suo vos praesidio tueatur, spiritu confirmet, atque sua in vobis dona semper adaugeat. Genevae in nostro coetu. Vester Io. Calvinus omnium nomine.