55:216
functionem
referenda
sunt.
Verum
ut
singula
melius
pateant,
digerendus
est
hic
locus
in
certas
propositiones.
Sit
itaque
haec
prima:
quod
prophetae
qui
de
gratia,
quam
nobis
exhibuit
Christus
suo
adventu,
vaticinati
sunt,
sedulo
intenti
fuerunt
ut
tempus
plenae
revelationis
cognoscerent.
Secunda:
quod
spiritus
Christi
per
eos
praedixit
futurum
regni
Christi
statum,
qualis
partim
iam
cernitur,
partim
vero
speratur
adhuc:
nempe
quod
Christo
et
universo
eius
corporis
destinatus
sit
per
varias
passiones
ad
gloriam
ingressus.
Tertia:
quod
prophetae
nobis
uberius
quam
suo
saeculo
ministrarunt:
idque
divinitus
illis
patefactum
fuit:
quia
in
Christo
demum
est
solida
earum
rerum
exhibitio,
quarum
tunc
obscuram
imaginem
Deus
adumbrabat.
Quarta:
quod
non
tantum
in
evangelio
continetur
luculenta
propheticae
doctrinae
confirmatio,
quando
idem
spiritus
est
qui
loquitur,
sed
longe
plenior
et
magis
familiaris
explicatio:
quia
salutem,
quam
eminus
olim
per
prophetas
indicabat,
nunc
palam
et
quasi
oculis
demonstrat.
Ultima
est:
inde
satis
constare
quam
admirabilis
sit
salutis
per
evangelium
nobis
promissae
gloria,
quod
angeli
quoque
ipsi,
licet
Dei
conspectu
in
coelis
fruantur,
illius
tamen
visendae
desiderio
ardeant.
Omnia
vero
in
unum
scopum
tendunt,
ut
Christiani,
dum
in
suae
felicitatis
altitudinem
efferuntur,
omnia
mundi
obstacula
superent.
Quid
enim
est
quod
non
extenuet
incomparabile
hoc
beneficium?
10.
De
qua
salute.
Annon
patribus
et
nobis
communis
eademque
est
salus?
Cur
ergo
patres
quaesiisse
dicit,
quasi
non
adepti
sint
quod
hodie
nobis
offertur?
Facilis
solutio
est,
salutem
pro
conspicua
manifestatione
accipi,
quae
nobis
obtigit
Christi
adventu.
Neque
aliud
sibi
volunt
haec
Petri
verba,
quam
illa
Christi
(Matth.
13,
16):
multi
reges
et
prophetae
optarunt
videre
quae
videtis,
nec
tamen
viderunt:
beati
igitur
oculi
vestri,
ete.
Quum
ergo
prophetae
non
nisi
tenuem
haberent
gustum
allatae
per
Christum
gratiae,
quantum
ad
revelationis
modum
attinet,
merito
ultra
votis
suis
tendebant.
Dum
Simeon
post
Christi
conspectum
placide
et
animo
pacato
se
ad
mortem
comparat,
se
prius
inquietum
et
anxium
fuisse
ostendit.
Talis
fuit
omnium
piorum
sensus.
Et
modum
inquisitionis
denotat,
quum
addit,
in
quem
aut
cuiusmodi
temporis
articulum.
Erat
enim
differentia
legis
et
evangelii,
quasi
interpositum
velum,
ne
propius
ea,
quae
oculis
nostris
exposita
sunt,
adspicerent.
Nec
sane
aequum
erat,
absente
adhuc
sole
iustitiae,
Christo,
plenam
lucem
tanquam
in
meridie
fulgere.
Tametsi
autem
ipsis
necesse
fuit
intra
praescriptos
fines
se
continere:
nulla
tamen
religio
fuit
ingemiscere
propioris
adspectus
desiderio.
Neque
enim
quum
accelerari
redemptionem,
et
quotidie
eam
videre
cuperent,
votum
illud
ob-
|