52:216 communi fidelium coetu excludit. Quo docemur excommunicationis disciplina utendum esse adversus omnes praefractos, qui aliter in ordinem cogi non sustinent, et ignominia notandos, donec subacti et domiti parere discant. Ut pudefiat. Sunt quidem alii etiam excommunicandi fines: ne contagio scilicet latius serpat, et ne privatum unius hominis flagitium in commune ecclesiae dedecus] redundet, atque ut severitatis exemplum alios ad timorem erudiat: sed Paulus hic unum attigit, ut pudore ad resipiscentiam cogantur qui peccarunt. Nam qui sibi in vitiis placent, magis ac magis redduntur obstinati. Sic alitur peccatum indulgentia et dissimulatione. Optimum ergo hoc remedium est, quum pudor incutitur peccatori, ut sibi displicere incipiat, Esset quidem hic per se tenuis profectus, habere hominum verecundiam: sed Paulus ulteriorem progressum respexit, dum scilicet agnitione suae turpitudinis confusus peccator hoc modo ad plenam correctionem adducitur. Est enim pudor sicuti tristitia utilis ad peccati odium praeparatio. Quare hoc fraeno coercendi sunt (ut dixi) quicunque lasciviunt, ne ex impunitate crescat audacia. 15. Ne tanquam inimicum. Rigori temperamentum mox adhibet: nam sicut alibi (2. Corin. 2, 7) praecipit, cavendum est ne absorbeatur moerore qui peccavit: quod fieret si immodica esset severitas. Itaque videmus talem debere esse huius disciplinae usum, ut eorum saluti consulatur in quos animadvertit ecclesia. Fieri autem non aliter potest quin exulceret severitas, ubi modum excedit. Ergo si prodesse volumus, necessaria est mansuetudo et lenitas, ut qui reprehenduntur nihilominus se amari intelligant. In summa, huc non tendit excommunicatio, ut alienet homines a grege Domini, sed potius ut palatos et vagos revocet. Sed notandum est quo signo fraternum amorem probari iubeat. Non blanditiis scilicet, vel adulatione, sed monitionibus. Sic enim fiet ut salutis suae curam haberi sentiant quicunque non erunt incurabiles. Interim ab anathemate discernitur excommunicatio. Nam quos censurae suae severitate notat ecclesia, Paulus non prorsus abiici debere admonet, quasi a spe salutis abdicati essent: sed dandam operam ut ad sanam mentem revocentur. 16. Ipse autem Dominus pacis. Videtur haec precatio proximae sententiae annexa, ut concordiae et lenitatis studium commendet. Vetuerat*) hostilem in modum tractare etiam contumaces, donec fraternis monitionibus ad sanam mentem reducerentur. Opportune subiicere praeceptum potuit de colenda pace: sed quia hoc vere divinum est opus, ad precationem confugit, quae tamen ipsa vim quoque *) Voluerat.