5:216
ille,
in
quem
mittentur
reprobi
in
die
iudicii,
dicitur
praeparatus
diabolo.
Utrumque
ille
expressit,
qui
scripsit
reservatos
siib
aeternis
vinculis,
in
iudicium
magni
diei
(Iud.
6).
Ubi
per
reservationem,
poenam
significavit,
quam
nondum
sentiunt:
per
vincula,
praesentem,
quam
sustinent.
Et
Augustinus
ipse
alio
loco1)
se
exponit,
quum
inquit:
Tuus
certe
dies
ultimus
longe
abesse
non
potest.
Ad
hunc
te
praepara.
Qualis
enim
exieris
de
hac
vita,
talis
redderis
illi
vitae.
Post
vitam
istam
non
statim
eris
ubi
erunt
sancti,
quibus
dicetur:
Venite
benedicti
patris
mei,
percipite
regnum
quod
vobis
paratum
est
ab
initio
mundi.
Nondum
ibi
eris,
quis
nescit?
sed
iam
poteris
ibi
esse,
ubi
illum
quondam
ulcerosum
pauperem,
dives
ille
superbus
et
sterilis,
in
mediis
suis
tormentis,
vidit
a
longe
requiescentem.
In
illa
requie
positus,
certe
securus,
exspectas
iudicii
-diem,
quando
recipias
et
corpus,
quando
immuteris,
ut
angelo
aequeris.
Neque
displicet,
quod
alicubi
docendi
causa
traditum
est
ab
eodem,2)
si
tamen
sanum
et
modestum
interpretem
habeat:
multos
esse
gradus
animae:
primum,
animationem:
secundum,
sensum:
tertium,
artem:
quartum,
virtutem:
quintum,
tranquillitatem:
sextum,
ingressionem:
septimum,
contemplationem.
Seu
quis
malit:
primum,
de
corpore:
secundum,
[fol.
37]
ad
corpus:
tertium,
circa
corpus:
quartum,
ad
se
ipsam:
quintum,
in
se
ipsa:
sextum,
ad
Deum:
septimum,
apud
Deum.
Quae
verba
huc
accersere
visum
est
magis,
ut
sancti
viri
sensum
hac
in
re
ostenderem,
quam
ut
quemquam,
aut
me
etiam
ipsum,
ad
huius
distinctiunculae
legem
adigam.
Id
enim
ne
ipse
quidem
Augustinus,
opinor,
optavit:
sed
quam
potuit
crassissime,
enarrare
voluit
quendam
esse
animae
profectum:
qui
non
ad
ultimam
metam
perveniat,
usque
ad
diem
iudicii.
Postremo
succurrit,
ex
hoc
iudicii
die,
cui;j)
tantopere
incumbunt,
errorem
eorum
posse
revelli.
In
symbolo
namque,
quod
est
fidei
nostrae
compendium,
confitemur
non
animae,
sed
carnis
resurrectionem.
Neque
erit
locus
cavillo,
ut
dicant,
carnis
nomine,
totum
significari
hominem.
Quod
quidem
illis
interdum
esse
concedimus:
sed
hic
minime
admittimus,
ubi
rudi
populo
admodum
significantia
et
simplicia
verba
expressa
sunt.
Certe
Pharisaei,
egregii
resurrectionis
assertores,
et
semper
in
ore
habentes
eius
nomen,
simul
tamen
credebant
non
esse
spiritum.
4)
Iniiciunt
tamen
adhuc
nobis
manus,
et
nos
haerere
cogunt
ad
hunc
scopulum.
Verba
Pauli
citant
quibus
testatur
nos
esse
omnibus
hominibus
miserabiliores,
si
mortui
non
resurgunt
(1
Cor.
15,
19).
Quorsum,
inquiunt,
resurrectione
opus
est,
si
ante
1)
In
Psal.
36.
2)
Idem
de
quantit,
animae.
3)
qui,
1576
seqq.
4)
Sic
legitur
ubique.
|