15:216 acerrimi iudicii coelestisque doctrinae penitissimo arbitrer: quum neminem mediocriter in sacris versatum lateat, quod ipse quasi ignotum tegis? Et tamen funditus perit gratuitae Dei misericordiae cognitio, nisi hoc tenemus, mero Dei beneplacito a reprobis discerni fideles, quos in salutem eligere voluit: nisi et hoc deinde constat, fidem ab arcana Dei electione manare, quia spiritu suo illuminat quos eligere antequam nascerentur ei visum est, et adoptionis gratia in familiam suam inserit. Hanc doctrinam a summo theologo convelli quam absurdum sit, pro tua prudentia expende. Manifestum certe dissidium in scriptis nostris notari, pessimi exempli esse vides.8) Nec vero hanc tollendae discrepantiae legem praescribo, ut tu mihi assentiaris: sed ne pudeat nos sacris Dei oraculis subscribere. Quaerendae vero conciliationis quaecunque tibi placuerit ratio1, eam libenter amplectar. Ecce nunc homines indocti et turbulenti bellum sacramentarium a parte vestra innovant: quos etiam ipsos tua taciturnitate foveri, boni omnes gemunt et queruntur.4) Quantumvis enim audax sit inscitia, nemo tamen dubitat, si liberius profiteri quod sentis in animum induceres, quin tibi facile sit eorum intemperiem aliqua saltem ex parte sedare. Nec vero ita humanitatis oblitus sum, quin et mecum reputem, et aliis quoque ostendam, quocum hominum genere tibi negotium sit: quam te anxium perplexumque teneat ista rerum perturbatio, quam multa circumspicere tibi necesse sit quae tuum cursum impediunt ac morantur. Sed nihil tanti est, ut furiosis hominibus tua dissimulatio ad turbandas et dissipandas ecclesias fraenum laxet. Taceo iam quam pretiosa nobis esse debeat ingenua sanae doctrinae professio. Scis annis plus triginta defixos in te fuisse innumerae multitudinis oculos, quae nihil magis cuperet, quam se tibi docilem praebere. Quid? an hodie ignoras, plurimos ab ambigua illa, in qua te nimis timide contines, docendi forma dubios pendere ? Quod si tibi sincere solideque testari quod esset utile cognitu liberum non est, saltem danda erat opera, ut fraenares istorum intemperiem qui de nihilo importune tumultuantur. Quid enim, obsecro, sibi volunt? Clamavit tota vita Lutherus, non alia de re se contendere, nisi ut suam sacramentis virtutem assereret. Convenit, non inanes esse figuras, sed re ipsa praestari quidquid figurant. 3) Bolsecus, Trollietus aliique Melanchthonem Calvino opponebant. 4) Qui ipse diu tacuit ecce nunc illi silentium exprobrat Planckius (Lehrbgr. Y. 2 p. 418) putat Melanchthonem tacuisse ut videretur a Lutheranorum partibus usque firmiter stare, cf. Henry III. 335 et App 102. Mos potius crediderimus id fecisse eum ut suae quieti consuleret Cf. ej. epp. ad Calvinum d. d. 14. Oct 1554 et ad Hardenbergium d. d.2d* Aug. {Corp. Eef. VIII. 336. 362.)