10.1:216 constat ab una Dei providentia quae adversarios constrictos tenet, stare, ne qui vestrum exitium toties iam designarunt, vel levissima occasione oblata in illud ferantur praecipites. Quamobrem aliter de N. et N. iudicare quam de abreptitiis non possumus, quibus ita simul ac semel exciderit cum ipsorum ministerii ratione illa etiam consideratio, quod ipsorum audacia extremam omnibus istic ecclesiis perniciem allatura esset. Ac primum quidem probari a nobis illud non potest, quod ministri verbi ita ad gerenda ipsi arma et eiusmodi rerum tractationem sese applicent. Scimus aliquando urgente necessitate accidere, ut intra officii metas non ita praecise sese singuli contineant. Scimus etiam eousque invaluisse pericula, ut cuique pro virili adversum illa enitendum fuerit. Atqui illud videre non possumus, qui tolerari possit ut verbi ministri agminum duces evadant, ac proinde et copias ipsi cogant, et coactas iidem perducant. Ita fit enim ut ab officio quisque tantundem recedat, ac prorsus a vocatione sua degeneret, quod et istis accidit nominatim. Ex eo enim accidit ut ad mores stratioticos occalluerint, utque exuta penitus illa ministerii persona, in licentiam militarem proruperint. Sic nos loqui res ipsa cogit: plane enim confusi hisce auditis iacuimus: etsi ex literis vestris unius prae altero gravius est malum, quod ab utroque admissum est. Nunc vero quum quid nobis videatur exspectatis, sic ipsi in Domino congregati vobis respondendum duximus. Ac priioum omnium nisi omnia sursum ac deorsum ferri volumus, non potest tam indignum scelus et enorme dissimulatione ac conniventia sepeliri. Si quaeratur a N. cur ex Comitatu Monsbelgardensi abierit, parata erit responsio, quia nempe omnia illic essent confusa, quum nullus disciplinae status exstaret. Atqui si nos ipsi aliis disciplinam praescribimus, quanto arctioribus vinculis ipsimet nobis adstringi debemus? Iam ut huic malo remedium afferatur, satis videmus quid incommodi sequuturum sit, ubi qui sunt in culpa non admittent reprehensionem, sed iugum excutere conabuntur: sed tamen quidquid accidat, ferendum non est, ut nostra timiditate foveatur malum. Proinde ubi hoc agitur, ut et rectus ordo retineatur et scandala comprimantur, qualescunque immineant procellae et tempestates: non est committendum tamen ut de constantia et legitima fortitudine quidquam remittatur, maxime ubi contrahendum est fraenum. Quamobrem videre non possumus ut quod istis accidit, silentio transmitti possit, quin ea occasione maledictio Domini inhaereat vobis, et incumbat perpetuo. Locus Pauli 1, Tim. 5 quo sese tueri cogitat N. eum nullo modo iuvat: illic enim eatenus voluit Paulus rationem haberi servorum Dei, ut ipsorum innocentiae consulatur, quando ut plurimum obnoxii esse solent